Copier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Petrus Bellonius - De aquatilibus. », in Bibliothèque Ichtya,
état du texte au 12/10/2024. [En ligne : ]
Copier dans le presse-papierSource de référence
Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Salar Gallorum Trutta.
1. Diuersa est ÆlianiTrocta ab ea Trutta quam mox descripturi sumus. Est enim Trutta piscis flu {281} uiatilis, Trocta verò marinus. Trutta præterea eos riuos subit, qui magno impetu feruntur: unde sæpius miratus sum (cùm alpes conscenderem) etiam in ipsis ferè montium Sanesii & Iuniperorum iugis, Truttas in torrentibus ab indigenis capi solere: nam eos pisces aduersos amnes scandere vel è præruptissimis magno impetu decidentibus aquis delabi persæpe visum est: quibus in locis rarò pedales fiunt, atque illuc castigatiores ad esum fieri, & ægrotorum corpora magis sana, ob agitationem atque exercitationem reddere creduntur. At, quæ stagnantibus aquis ac quiescentibus fluuiis degunt, in maiorem vastitatem extuberant: porrò Saxatilium piscium classis est Trutta: habéntque Truttæ ferè omnes peculiarem appendicem siue apophysim iuxta caudam, quam eandem Salmones utrique, Sariones, Umbræ, Lauareti, Carpiones, Epelangi, Thymali, Emblones, Humblæ, & quidam alii habere conspiciuntur: pinnæ sunt illis ad latera frequentissimis maculis conspersæ, nunc subluteis, nunc subliuidis, sed rarioribus quàm in Sarione, frequentius tamen purpureis, quas Ausonius etiam ei tribuit hoc versu,
Purpureísque salar stellatus tergora guttis.
2. Quòd autem Trutta multigena sit, id quidem ex stellis statui vix potest: Nam diuersi amnes eiusdem generis pisces diuerso modo pictos habent. Ex Rilla enim flumine Neustriæ, Truttas variis notis pictas videas, aliis atque aliis multùm diuersas, tametsi in eodem tractu cæperis. Quod & in aliarum quoque regionum piscibus obseruari potest. Trutta magnam non fert in summo tergore pinnam, sed iisdem maculis, quibus corpus, conspersam. Pinnas duas sub ventre superiori tergoris oppositas, & duas ad radices branchiarum. Unam iterum versus caudam, proximè ad anum. Squamis integitur tenuibus: lineáque multùm conspicua, à branchiis per latera medium corpus intersecat: oculos habet rubentes. Linguam dentibus numero senis uncinatam, & oris rictum dentibus bene munitum, ut quinque horum ordines in superiori parte palati facilè dinumerare possis: branchias {282} utrinque quaternas: Cor illi est trigonum, grandis stomachus. Phryganiis deiectamentísque vescitur. Pylorus tam multis apophysibus obsessus est, ut eas dinumerare non possis: tamen expertus ultra centum inesse comperies. Hepar habet pallidum & sine lobis. Intestina ter tantùm reflectuntur. Aruernos, Burgundiones ac Picardos aut Belgas, adde etiam Gebennenses honorat, à quibus ad nos adfertur, magnísque habetur in deliciis.