CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 05/06/2025. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Thymalus.

1. In Ambra fluvio Italiæ Melignanum octo a Mediolano stadiis alluente, Thymalum piscem capiunt, in qua major non evadit, quam qui sesquilibram ad summum pendeat. Truttacei generis est, apprime delicatus, quem vulgus Themerum vocat: atque hunc auri arenulis ac ramentis in Ada flumine vesci autumat. Omnes ejus pinnæ atque ipsum corpus quodammodo truttam referunt. Latera lituris nigris ac frequentibus suggillata, ut Carpio. Lineas rectas in squamis ut Mystus habet. Caput in acutum tendens ut in Stregis vel Souettis dicetur. Pupillam oculi minus rotundam: branchias valde simplices, utrinque quatuor. Linea quæ ejus latera secat, a superiori branchiæ angulo spineo oritur, et recta ad caudam prætenditur. Linguam ostendit albam: dentibus caret, imo ne ullis quidem ipsorum rudimentis præditus est. Pedis longitudinem non excedit, nec trium digitorum latitudinem. Mediocris magnitudinis Mystum refert. Pinnas habet subflavas, ventrem pallidum: tergus ex livido in opacum tendens, branchias ut Harengus vel Sardina, solidioribus barbulis obseptas: quæ etiam ad fauces circa orificium Œsophagi asperitatibus horrent, uncinatisque ossiculis constant, ut in piscibus marinis dictum est, quibus cibum recipit, quem in stomachum demittat: multa pinguedine omnia ejus intestina obvolvuntur. Cor tam exiguum habet, ut ne quidem cor ei {283} inesse credatur, unicus est hepati lobus, statim ubi gula finit stomachum amplectens, in quo exiguum fellis rudimentum vix apparet. Vescitur non auro (ut plerique putant) sed (ut approbat Ælianus) insectis aquatilibus, dejectamentis, millepedibus, pediculis, caridibus, pulicibus aquaticis ac terrestribus: ego scarabeum terrestrem alias in ejus ventriculi fundo reperi. Apophyses plures ex pyloro dependent, a quo statim sequitur intestinum unum gracile, rotundum, quod ad rectum tendit, in quo excrementa recipiuntur, et ad anum deferuntur. Lien ei tam magnus fere est, quam hepar: quod in nullo alio pisce unquam videram: oblongus, rubra pinguedine mixtus. Folliculum vero piscium natationi accommodatum plenum perpetuo vidi in hoc pisce, ac per spinam delatum. Thymalum (inquit Ælianus) Ticinus fluvius Italiæ procreat: qui ad cubiti magnitudinem accedit, et Lupi et Mugilis commmunem et mediam speciem similitudinemque gerit. Ejus capitis odor non indignam admirationem habet. Tanta enim suavitate flagrat, ut etiam si piscem non cernas, gratissimam tamen apibus herbam (a qua nomen traxit) odorare putes. Hæc ille. Proinde Thymali adipem incolæ diligenter adservant, quem auribus esse salutarem aiunt: quod etiam Gillius notaverat. {284}
Θύμαλος Græcis, Thymalus Latinis, Themero et Thymara Mediolanensibus.