Copier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Petrus Bellonius - De aquatilibus. », in Bibliothèque Ichtya,
état du texte au 07/10/2024. [En ligne : ]
Copier dans le presse-papierSource de référence
Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Thymalus.
1. In Ambra fluuio Italiæ Melignanum octo à Mediolano stadiis alluente, Thymalum piscem capiunt, in qua maior non euadit, quàm qui sesquilibram ad summum pendeat. Truttacei generis est, apprimè delicatus, quem vulgus Themerum vocat: atque hunc auri arenulis ac ramentis in Ada flumine vesci autumat. Omnes eius pinnæ atque ipsum corpus quodammodo truttam referunt. Latera lituris nigris ac frequentibus suggillata, ut Carpio. Lineas rectas in squamis ut Mystus habet. Caput in acutum tendens ut in Stregis vel Souettis dicetur. Pupillam oculi minus rotundam: branchias valde simplices, utrinque quatuor. Linea quæ eius latera secat, à superiori branchiæ angulo spineo oritur, & rectà ad caudam prætenditur. Linguam ostendit albam: dentibus caret, imò ne ullis quidem ipsorum rudimentis præditus est. Pedis longitudinem non excedit, nec trium digitorum latitudinem. Mediocris magnitudinis Mystum refert. Pinnas habet subflauas, ventrem pallidum: tergus ex liuido in opacum tendens, branchias ut Harengus vel Sardina, solidioribus barbulis obseptas: quæ etiam ad fauces circa orificium Œsophagi asperitatibus horrent, uncinatísque ossiculis constant, ut in piscibus marinis dictum est, quibus cibum recipit, quem in stomachum demittat: multa pinguedine omnia eius intestina obuoluuntur. Cor tam exiguum habet, ut ne quidem cor ei {283} inesse credatur, unicus est hepati lobus, statim ubi gula finit stomachum amplectens, in quo exiguum fellis rudimentum vix apparet. Vescitur non auro (ut plerique putant) sed (ut approbat Ælianus) insectis aquatilibus, deiectamentis, millepedibus, pediculis, caridibus, pulicibus aquaticis ac terrestribus: ego scarabeum terrestrem aliàs in eius ventriculi fundo reperi. Apophyses plures ex pyloro dependent, à quo statim sequitur intestinum unum gracile, rotundum, quod ad rectum tendit, in quo excrementa recipiuntur, & ad anum deferuntur. Lien ei tam magnus ferè est, quàm hepar: quod in nullo alio pisce unquam videram: oblongus, rubra pinguedine mixtus. Folliculum vero piscium natationi accommodatum plenum perpetuò vidi in hoc pisce, ac per spinam delatum. Thymalum (inquit Ælianus) Ticinus fluuius Italiæ procreat: qui ad cubiti magnitudinem accedit, & Lupi & Mugilis commmunem & mediam speciem similitudinémque gerit. Eius capitis odor non indignam admirationem habet. Tanta enim suauitate flagrat, ut etiam si piscem non cernas, gratissimam tamen apibus herbam (à qua nomen traxit) odorare putes. Hæc ille. Proinde Thymali adipem incolæ diligenter adseruant, quem auribus esse salutarem aiunt: quod etiam Gillius notauerat. {284}