CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 05/06/2025. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Lavaretus.

1. Truttacei generis ac saporis est Lavaretus, ex lacubus du Bourget, d’Aiguebelette, et Lemano ad nos adferri solitus, nostris principibus in magnis deliciis habitus: unde regiorum œconomorum chartæ frequentem Lavaretum descriptum habent. Piscis Lugduni satis cognitus, Umbræ simillimus, nisi simus esset, dentibusque omnino careret: Bisulam tamen vulgarem magis refert. Sed Lavaretus nun {285} quam pedem excedit, neque crassior est eo, quod pollex et index capere possunt. Capite est oblongo, squamis tenuibus, albis, atque, ut in Trutta, parvis. Exiguam in tergore gerit pinnam, duas ad ventris latera utrinque circa branchias, ac totidem sub ventre ei oppositas, quæ tergoris fastigium occupat. Aliam quoque parvam in eo interstitio, quod est inter caudam et anum, quæ omnes nigricantes apparent. Linea a supercilio subrubra per latera ad caudam protensa insignis est: cauda bifurca, pinnisque ad extrema nigris, fimbriatis ac laciniatis. Ventre est laxo ac prægrandi ut Trutta. Hoc item a cæteris piscibus differt, quod nare est recurta, atque (ut in Harengis ac Lochiis) ossiculis quibusdam prominentibus insigni, labris nullum dentium rudimentum ostendentibus: appendice glabra ac carnosa caudæ insidenti, in Umbræ modum. Neque tamen dentibus caret: ossicula enim ad ejus fauces atque Œsophagi ingressum utrinque conspiciuntur, senis hinc inde denticulis, ut in Themolo, communita. Branchiæ illi sunt utrinque quaternæ ac simplicissimæ: quarum extrema, quæ capiti inhæret, reliquis sane minor est: nullis in lateribus maculis est insignitus, totumque hujus piscis corpus dempto tergore argenteum est. Verumetiam si ad ejus internas partes aduertas, costas quinque et triginta utrinque connumerabis: cernesque illi cor esse pallidum ac trigonum, pericardio inclusum: hepar album, unius tantum lobi, ut in Exoceto et Delphino: in cujus latere dextro fellis vesicula adsuta est. Lien a sinistris apophysibus et stomacho incumbit. Intestina nullas habent revolutiones. Nam gula usque ad ventriculi fundum deducitur, qui per piscis longitudinem delatus, ac sursum quidem reflexus, duodenum parit adenibus suffultum, in cujus gibbo innumeræ apophyses spectantur: ex quibus vena oritur, per quam sanguis defertur ad hepar. À pyloro sequitur aliud intestinum, quod nullis anfractibus circumductum, recta ad anum tendit. Vulvam utrinque bicornem habet, tenuibus ovis conspicuam. Cætera in congeneribus piscibus describentur. {286}