Copier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Petrus Bellonius - De aquatilibus. », in Bibliothèque Ichtya,
état du texte au 04/10/2024. [En ligne : ]
Copier dans le presse-papierSource de référence
Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Lauaretus.
1. Truttacei generis ac saporis est Lauaretus, ex lacubus du Bourget, d’Aiguebelette, & Lemano ad nos adferri solitus, nostris principibus in magnis deliciis habitus: unde regiorum œconomorum chartæ frequentem Lauaretum descriptum habent. Piscis Lugduni satis cognitus, Umbræ simillimus, nisi simus esset, dentibúsque omnino careret: Bisulam tamen vulgarem magis refert. Sed Lauaretus nun {285} quam pedem excedit, neque crassior est eo, quod pollex & index capere possunt. Capite est oblongo, squamis tenuibus, albis, atque, ut in Trutta, paruis. Exiguam in tergore gerit pinnam, duas ad ventris latera utrinque circa branchias, ac totidem sub ventre ei oppositas, quæ tergoris fastigium occupat. Aliam quoque paruam in eo interstitio, quod est inter caudam & anum, quæ omnes nigricantes apparent. Linea à supercilio subrubra per latera ad caudam protensa insignis est: cauda bifurca, pinnísque ad extrema nigris, fimbriatis ac laciniatis. Ventre est laxo ac prægrandi ut Trutta. Hoc item à cæteris piscibus differt, quòd nare est recurta, atque (ut in Harengis ac Lochiis) ossiculis quibusdam prominentibus insigni, labris nullum dentium rudimentum ostendentibus: appendice glabra ac carnosa caudæ insidenti, in Umbræ modum. Neque tamen dentibus caret: ossicula enim ad eius fauces atque Œsophagi ingressum utrinque conspiciuntur, senis hinc inde denticulis, ut in Themolo, communita. Branchiæ illi sunt utrinque quaternæ ac simplicissimæ: quarum extrema, quæ capiti inhæret, reliquis sanè minor est: nullis in lateribus maculis est insignitus, totúmque huius piscis corpus dempto tergore argenteum est. Verumetiam si ad eius internas partes aduertas, costas quinque & triginta utrinque connumerabis: cernésque illi cor esse pallidum ac trigonum, pericardio inclusum: hepar album, unius tantùm lobi, ut in Exoceto & Delphino: in cuius latere dextro fellis vesicula adsuta est. Lien à sinistris apophysibus & stomacho incumbit. Intestina nullas habent reuolutiones. Nam gula usque ad ventriculi fundum deducitur, qui per piscis longitudinem delatus, ac sursum quidem reflexus, duodenum parit adenibus suffultum, in cuius gibbo innumeræ apophyses spectantur: ex quibus vena oritur, per quam sanguis defertur ad hepar. À pyloro sequitur aliud intestinum, quod nullis anfractibus circumductum, rectà ad anum tendit. Vuluam utrinque bicornem habet, tenuibus ouis conspicuam. Cætera in congeneribus piscibus describentur. {286}
2. Lauaretus.