Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Umbra fluviatilis.
1. Umbra Allobrogibus nostris valde cognita ac familiaris, Une Umbre, delicatissimi saporis piscis ac nutrimenti peroptimi, Truttarum ac Lavaretorum generis, auro vesci credita in fluminum ac lacuum verticibus degens, pedem non excedit. Squamas habet tenues, ventrem elatiusculum, caput quam Trutta, oblongius. Tota sub ventre argentea, dorsum tersissimum habet, ex livido opacum. {287} Caudam bifurcam, tenuem in tergore pinnam, quaternas sub ventre: duas priores non in lateribus (ut quibusdam aliis) sed multum inferius ad ventrem sub branchiis, carunculam supra caudam, ut in Truttis et Salmonibus diximus. Lacus, quem Allobroges vulgo d’Aiguebelette nuncupare solent, affatim Umbras promit. Fel Umbræ paulo amarius sentitur, quam Lavareti. Ejus autem iconem non apposui, quod ad Umblam proxime accedat.