CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 05/06/2025. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Umbla vel Humbla.

1. Diversa est ab Umbra, quæ etiam litera mutata, Umbla vulgo dicitur, eademque hujus piscis esset cum Truttis figura, nisi gracilitate, longitudine ac colore ab his dissideret. Eorundem lacuum est incola quorum et Umbra. Nullis suggillatur lituris, quibus tamen uterque Salmo. Trutta, Sario et Carpio variantur. Colore est magis argenteo, quam Umbra. Unica est et parva ejus tergoris pinna: branchiam habet juxta ventrem utrinque unam: duas sub ventre huic oppositas, omnes sine aculeis. Ultimæ piscem in duas æquales partes intersecant: sed pars quæ ad caput vergit, paulo longior est. Ejus cutis adeo glabra est, ut squamis carere videatur. Tergus præ multo livore opacum apparet: venter præ albedine uti argentum micat. Eam apophysim etiam habet carnosam supra caudam, quam Umbræ, Lavareti, Salmones, Sariones, Thymali, Carpiones, Epelangi et Truttæ habent: quaternis prædita est dentium ordinibus in palato, serpentium more. Linguam ostendit aduncis in gyrum dentibus, crenatis, exertis, et hamatis senis, vel eo pluribus communitam, præter quos maxilla etiam inferior parvulis aliis exertis et parum falcatis in ambitum valletur: branchias habet utrinque quatuor. Latera ejus virgula recta secantur utrinque per medium corpus, parum repanda versus ventrem, quam a capite ad caudam usque protensam habet. Carnivorus est piscis quisquiliis et phry {288} ganiis pisciculis, caridibus, et hujusmodi spurcitiis vescitur. Pinguis apud Allobroges capitur, ac pastitio includitur: tantique sit, quanti ditiorum bursa æstimare potest. Porro interna ejus anatome cum Trutta omnino conuenit.