CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Umbla vel Humbla.

1. Diuersa est ab Umbra, quæ etiam litera mutata, Umbla vulgò dicitur, eadémque huius piscis esset cum Truttis figura, nisi gracilitate, longitudine ac colore ab his dissideret. Eorundem lacuum est incola quorum & Umbra. Nullis suggillatur lituris, quibus tamen uterque Salmo. Trutta, Sario & Carpio variantur. Colore est magis argenteo, quàm Umbra. Unica est & parua eius tergoris pinna: branchiam habet iuxta ventrem utrinque unam: duas sub ventre huic oppositas, omnes sine aculeis. Ultimæ piscem in duas æquales partes intersecant: sed pars quæ ad caput vergit, paulò longior est. Eius cutis adeò glabra est, ut squamis carere videatur. Tergus præ multo liuore opacum apparet: venter præ albedine uti argentum micat. Eam apophysim etiam habet carnosam supra caudam, quam Umbræ, Lauareti, Salmones, Sariones, Thymali, Carpiones, Epelangi & Truttæ habent: quaternis prædita est dentium ordinibus in palato, serpentium more. Linguam ostendit aduncis in gyrum dentibus, crenatis, exertis, & hamatis senis, vel eò pluribus communitam, præter quos maxilla etiam inferior paruulis aliis exertis & parum falcatis in ambitum valletur: branchias habet utrinque quatuor. Latera eius virgula recta secantur utrinque per medium corpus, parum repanda versus ventrem, quam à capite ad caudam usque protensam habet. Carniuorus est piscis quisquiliis & phry {288} ganiis pisciculis, caridibus, & huiusmodi spurcitiis vescitur. Pinguis apud Allobroges capitur, ac pastitio includitur: tantíque sit, quanti ditiorum bursa æstimare potest. Porrò interna eius anatome cum Trutta omnino conuenit.