CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Balena.

1. Ab ingentissimo omnium aquatilium pisce veluti cæterorum rege ac principe incipiemus. Balenam omnes tum antiqui, tum recentiores vocauerunt: Cete per insignem denominationem quibusdam dicitur. Vulgus Italorum (cui nulli præterquam ad lucernas est usui) Capidolium, quòd eius adeps velut oleum minimè concrescit, appellauit. Maximæ molis est piscis, viuiparus, rostratus, pulmone præditus:branchiarum loco prægrandem fistulam in fronte gerens, haud exertam tamen, ut vulgo depingi solet, per quam, humorem quem ore exceperat, magno impetu effundit ac reiicit, ut eo vel onerarias interdum naues submergere dicatur. Pinnas habet utrinque unam, ac præter has tertiam in dorso veluti alam, qua totum corpus dirigit, caudámque lunatam, qua temonis vice, hunc atque illuc corpus inflectit: respirat ac dormit ædita per summa æquoris fistula, exilitque ad litus interdum, inquit Oppianus, solem passura calentem. Corio glabro ac spisso integitur, nigro, duro, firmo ac solido, squamis & villis carente, cui pinguedo nonnunquam pedis altitudine subest, nostratibus, præsertim verno ieiunio, sale condita, eduliis apta, laridum quadragesimale appellant. Quinetiam Balenæ lingua multarum est librarum pondo, nobis in maximis deliciis ha {5} beri solita, reliquas eius piscis carnes, etiam bubularum instar salitas, audio vel numerosum excercitum integrum diem alere posse. Prætenturas ante oculos habet, ob id appellatas, quòd his sibi prætendat iter. Sunt autem tenues quædam assulæ, quaternis ulnis longæ, ad sesquipedem latæ, ad extrema in fastigium acuminatæ, longissimis villis ad latera praeditæ (setas aut barbam appelles per me licet) vulgus falsò interdum caudam, interdum costam Balenæ nominat: cuius perpolitis ac bene exiccatis frustulis, politiores mulierculæ sua pectoralia (quæ busta vocant) communire, vestiúmque fibras rigidiores ac rotundiores continere, atque apparitores publici, virgularum ac facium loco gestare solent. Partem hanc Balenæ musculum appellauit Aristoteles, quem etiam Oppianus veluti quemdam alterum piscem Balenæ ducem esse cecinit:
Hac ratione (inquit) comes cunctis ductorque viarumMusculus est paruus visu, sed corpore longo,Et tenui cauda paulo semotus ab illoPræcedit.
2. Et paulò pòst,
Hunc piscem vero ductorem nomine dicunt.
3. Cætera quæ ad interiorem tam ingentis animalis structuram pertinent, puto equidem ad Orcam & Delphinum (quorum anatomem postea describemus) referri posse, cùm hoc viuiparum Cetacei genus exteriore forma illis respondeat, & ab iis incredibili tantùm mole discrepet. Huius rei testes sunt ossa tam vasta, támque numerosa in plerisque regionibus conspici solita, ut iis rustici apud Britannos, Armoricos ac Scotos (quorum mare magna horum piscium copia abundat) tanquam palis, suos hortos, prædiáque obsepire consueuerint. Proinde non est à nobis huius piscis forma ita exactè depicta, ut & aliorum omnium, quos postea conspicies: non enim eius tanta nobis facta copia fuit, ut hanc per opportunitatem ad viuum depingere potuerimus, sed ab antiqua quadam effigie desumptam tibi proponimus, quam proximè ad naturalem ipsius piscis figuram accedere iudicauimus. {6}