CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 05/06/2025. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Balena.

1. Ab ingentissimo omnium aquatilium pisce veluti cæterorum rege ac principe incipiemus. Balenam omnes tum antiqui, tum recentiores vocaverunt: Cete per insignem denominationem quibusdam dicitur. Vulgus Italorum (cui nulli præterquam ad lucernas est usui) Capidolium, quod ejus adeps velut oleum minime concrescit, appellavit. Maximæ molis est piscis, viviparus, rostratus, pulmone præditus:branchiarum loco prægrandem fistulam in fronte gerens, haud exertam tamen, ut vulgo depingi solet, per quam, humorem quem ore exceperat, magno impetu effundit ac reiicit, ut eo vel onerarias interdum naves submergere dicatur. Pinnas habet utrinque unam, ac præter has tertiam in dorso veluti alam, qua totum corpus dirigit, caudamque lunatam, qua temonis vice, hunc atque illuc corpus inflectit: respirat ac dormit ædita per summa æquoris fistula, exilitque ad litus interdum, inquit Oppianus, solem passura calentem. Corio glabro ac spisso integitur, nigro, duro, firmo ac solido, squamis et villis carente, cui pinguedo nonnunquam pedis altitudine subest, nostratibus, præsertim verno jejunio, sale condita, eduliis apta, laridum quadragesimale appellant. Quinetiam Balenæ lingua multarum est librarum pondo, nobis in maximis deliciis ha {5} beri solita, reliquas ejus piscis carnes, etiam bubularum instar salitas, audio vel numerosum excercitum integrum diem alere posse. Prætenturas ante oculos habet, ob id appellatas, quod his sibi prætendat iter. Sunt autem tenues quædam assulæ, quaternis ulnis longæ, ad sesquipedem latæ, ad extrema in fastigium acuminatæ, longissimis villis ad latera praeditæ (setas aut barbam appelles per me licet) vulgus falso interdum caudam, interdum costam Balenæ nominat: cujus perpolitis ac bene exiccatis frustulis, politiores mulierculæ sua pectoralia (quæ busta vocant) communire, vestiumque fibras rigidiores ac rotundiores continere, atque apparitores publici, virgularum ac facium loco gestare solent. Partem hanc Balenæ musculum appellavit Aristoteles, quem etiam Oppianus veluti quemdam alterum piscem Balenæ ducem esse cecinit:
Hac ratione (inquit) comes cunctis ductorque viarumMusculus est parvus visu, sed corpore longo,Et tenui cauda paulo semotus ab illoPræcedit.
2. Et paulo post,
Hunc piscem vero ductorem nomine dicunt.
3. Cætera quæ ad interiorem tam ingentis animalis structuram pertinent, puto equidem ad Orcam et Delphinum (quorum anatomem postea describemus) referri posse, cum hoc viviparum Cetacei genus exteriore forma illis respondeat, et ab iis incredibili tantum mole discrepet. Hujus rei testes sunt ossa tam vasta, tamque numerosa in plerisque regionibus conspici solita, ut iis rustici apud Britannos, Armoricos ac Scotos (quorum mare magna horum piscium copia abundat) tanquam palis, suos hortos, prædiaque obsepire consueverint. Proinde non est a nobis hujus piscis forma ita exacte depicta, ut et aliorum omnium, quos postea conspicies: non enim ejus tanta nobis facta copia fuit, ut hanc per opportunitatem ad vivum depingere potuerimus, sed ab antiqua quadam effigie desumptam tibi proponimus, quam proxime ad naturalem ipsius piscis figuram accedere judicavimus. {6}