Copier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Petrus Bellonius - De aquatilibus. », in Bibliothèque Ichtya,
état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
Copier dans le presse-papierSource de référence
Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Pristes.
1. Secundum à Balena locum obtinet, qui veteribus Pristes, nostris Calderonus dicitur: his quòd anteriorem capitis partem fundo cacabi persimilem habeat: illis verò, quòd quemadmodum serpens, qui Pristes dicitur omnium sui generis serpentum teretior, ac prolongitudine corporis crassior sit: sic & hic Calderonus inter cæteros sui generis pisces talis esse conspiciatur: omnino enim Balenam refert, nisi quòd corpore est magis tereti, neque ita oblongo. Pristes duo postremis annis allati sunt Lutetiam, quorum alter nongentas libras grauis, populo Parisino væniit: alter Francisco regi oblatus, atque ab ipso, sui corporis custodibus Heluetiis dispersus, permultos in summam admirationem adduxit. Huius igitur piscis cùm talis sit cutis, adeps, caro, lingua, pulmones, eiusdémque ad esum & victum naturæ, ut Balenam ementiatur: nihil præterea subiungere possum, quod non in Balena dictum fuerit, atque in Orca & Delphino rursus explicaturi simus. Hoc à Balena differt, quòd nullas prætenturas habeat, neque tam vasta corporis mole, figuráque sit magis tereti. Itaque ex superiore pictura nouam aliquam apud te confingere poteris, quam tibi proponas.