Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Pristes.
1. Secundum a Balena locum obtinet, qui veteribus Pristes, nostris Calderonus dicitur: his quod anteriorem capitis partem fundo cacabi persimilem habeat: illis vero, quod quemadmodum serpens, qui Pristes dicitur omnium sui generis serpentum teretior, ac prolongitudine corporis crassior sit: sic et hic Calderonus inter cæteros sui generis pisces talis esse conspiciatur: omnino enim Balenam refert, nisi quod corpore est magis tereti, neque ita oblongo. Pristes duo postremis annis allati sunt Lutetiam, quorum alter nongentas libras gravis, populo Parisino væniit: alter Francisco regi oblatus, atque ab ipso, sui corporis custodibus Heluetiis dispersus, permultos in summam admirationem adduxit. Hujus igitur piscis cum talis sit cutis, adeps, caro, lingua, pulmones, ejusdemque ad esum et victum naturæ, ut Balenam ementiatur: nihil præterea subjungere possum, quod non in Balena dictum fuerit, atque in Orca et Delphino rursus explicaturi simus. Hoc a Balena differt, quod nullas prætenturas habeat, neque tam vasta corporis mole, figuraque sit magis tereti. Itaque ex superiore pictura novam aliquam apud te confingere poteris, quam tibi proponas.