Copier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Petrus Bellonius - De aquatilibus. », in Bibliothèque Ichtya,
état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
Copier dans le presse-papierSource de référence
Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Delphinus.
1. Delphini nomen magis ubique receptum esse video, quàm eius carnis esum, qua apud orientales plagas vesci summa religio est. Piscis est omnibus maris litoribus frequens: in ponto quidem minor, in Galliæ litoribus maximus, ditiorum popinas multis modis apparatus lautiores reddens, inter viuipara connumeratus. Fœtum enim producit, quadrupedum terrestrium instar: unde illud Oppiani, {8}
Et Delphin Ponti princeps, vitulique mariniHi pariunt fœtus, fœtus æquare parentiPosses.
2. Quinque vei sex pedes longus est: crassus autem, quantum hominis amplexus concludere possit. Cæterum glaber, ac sine squamis, liuente tergo, ventre albicante, rostro tereti, tenui & oblongo in anseris modum. Quamobrem vulgus nostrum marinum anserem appellauit, Oye de mer. Pinna illi utrinque ad latera unica est, altera in dorso erectior: dentibus quibus centum & sexaginta post rostri cuspidem os communitum habet, pro armis utitur, branchiarumque loco, fistulam inter oculos gerit, per quam & ærem attrahit, & aquam reiicit. Cauda illi est nigra, lunata, leniter fissa, ac præter aliorum piscium constitutionem transuersa: cúmque ut cæteri pisces oculis præditus sit, palpebras tamen præter eorum naturam gerit, quemadmodum & meatus ad audiendum, in quos si festucam adegeris, protinus eos ad ossa petrea desinere comperies. Proinde quod ad sexus differentiam attinet, masculo foramen quoddam apparet in ventre medio, è quo pudendum exerit quadrupedibus ferè simile. Fœminæ pudendi orificium, ano vicinum est, etiam ad terrestria animalia accedens. Mirum est, hunc piscem inter marinos principes connumeratum, etiam à minoribus vilissimísque deiectamentis infestari, quale est œstrum, quod Latini asylum appellauerunt, à quo laterali pinnæ inhærenti tantopere cruciatur, ut magno interdum impetu ex mari in siccum exiliat, illícque vitam plerunque finire cogatur: hunc in deiectamentis altero libro ostendemus. Tam quæ de Hamiarum cum Delphinis pugna ab authoribus tradita sunt, vera esse comperimus: siquidem utriusque agmina ad Hellesponti fauces spectabili prælio dimicantia vidimus: sed omnium qui nobiscum in naui erant iudicio, Delphini victoriam consecuti sunt: ea scilicet coniectura, quòd Delphini Hamias vi compellere ac præ se agere viderentur. Hîc Delphinum, qualem vidimus, depictum cernes. {9}
Δελφὶν, Delphinus, Gallicè, Oye de mer, ou Marsouin.