Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Non esse Delphinum incuruum.
1. Falluntur plurimum, qui tales esse putant Delphinos, quales in antiquis marmoribus et numismatis depictos vident, hoc est, repando dorso incuruos atque inflexos: id enim statuariorum ac pictorum libido effecit potius, quam ut aliqua nos ad id credendum ratio adducere posset. Verum quidem est, ingruente tempestate, dum saltantes Delphini, atque ab undis exilientes, in mare præcipites ferri conspiciuntur, nostros oculos fallere solere, atque incuruum quiddam præ se ferre: sed ea est ratio geometrica, qua oculus ob motus celeritatem plerunque decipitur, quemadmodum si rectum lignum in obliquum præcipitem trudas. Quamobrem statuariis ac pictoribus hoc concedendum est, quibus {10} Gallica etiam lilia longe ab ipsa natura diversa primum confingere placuit. Hoc tamen in antiquorum marmorum ac numismatum delphinis placidius ferendum est, quod dempta (ut sequentibus figuris conspicies)incuruata figura, reliquum totius corporis naturam probe imitetur.