Copier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Petrus Bellonius - De aquatilibus. », in Bibliothèque Ichtya,
état du texte au 03/10/2024. [En ligne : ]
Copier dans le presse-papierSource de référence
Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Non esse Delphinum incuruum.
1. Falluntur plurimum, qui tales esse putant Delphinos, quales in antiquis marmoribus & numismatis depictos vident, hoc est, repando dorso incuruos atque inflexos: id enim statuariorum ac pictorum libido effecit potius, quàm ut aliqua nos ad id credendum ratio adducere posset. Verum quidem est, ingruente tempestate, dum saltantes Delphini, atque ab undis exilientes, in mare præcipites ferri conspiciuntur, nostros oculos fallere solere, atque incuruum quiddam præ se ferre: sed ea est ratio geometrica, qua oculus ob motus celeritatem plerunque decipitur, quemadmodum si rectum lignum in obliquum præcipitem trudas. Quamobrem statuariis ac pictoribus hoc concedendum est, quibus {10} Gallica etiam lilia longè ab ipsa natura diuersa primùm confingere placuit. Hoc tamen in antiquorum marmorum ac numismatum delphinis placidius ferendum est, quòd dempta (ut sequentibus figuris conspicies)incuruata figura, reliquum totius corporis naturam probè imitetur.