Copier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Petrus Bellonius - De aquatilibus. », in Bibliothèque Ichtya,
état du texte au 14/10/2024. [En ligne : ]
Copier dans le presse-papierSource de référence
Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Quid Delphinus a Tursione distet.
1. Equidem non omnino absurdè sensisse mihi videntur qui marinum suem, quem Marsuinum vocant, pro Delphino usurparunt. Quanquam enim re vera Marsuinus sit marinus Tursio (ut paulò pòst ex Icone describemus) tamen tanta est utriusque piscis partium interiorum cum porci terrestris, atque adeò hominis partibus similitudo, ut Delphinum etiam marinum porcum dicere possis, adeò mollibus partibus, cerebro, corde, hepate, ventriculo, renibus, ac vasis inde prodeuntibus, durísque, hoc est ossibus, atque ab his cartilaginibus inter se conueniunt. Hoc interest, quòd Delphini lien compactus non est, sed in multos globulos distinctus, fellisque folliculo,ac cæco intestino caret. Hoc præterea à Tursione distat, quòd Delphini intestina multo graciliora sint: itémque epiglottis quæ in palati foramen inferitur,triplóque minore sit pudendo, maiore corde, liene, hepate, pulmone ac ventriculo: lingua quoque multò longiore ob rostri prominentiam. Præterea Delphini dentes in inferiore maxilla semipedem longa, serratos, & acutos, utrinque quadraginta, superioribus minores conspicies. Tursionis verò obtusiores in latum se diffundunt, ut in pecudum anterioribus incisoriis cernere est. Cauda etiam lunata Delphinis apparet, Tursionibus laciniata, magísque quadrangula. Denique Delphinus, ut plurimum Tursione gracilior est, magis tamen carnosus, ac minus pinguis. Porrò ut nihil intactum prætermitteremus quod ad præcipuam huius piscis cognitionem spectaret, utriusque piscis fœminæ uterum aliquando dissecuimus, quem conspeximus ad humani formam propemodum accedentem. Cuius dissecti formam ac figuram sequens tibi pictura ostendet. {13}
Matricis Delphinicum fœtu efformatio. {14}
2. Ut Delphinus quatuor & viginti vertebras, atque utrinque duodecim veras costas habet, útque in eodem clauiculas, scapulas, cubitos, radios & ulnas facilè agnoscere possis, & in lateralibus pinnis quamdam veluti manum in quinque digitos articulatos diffissam: sic etiam caluariam, quantam habeat cum porco similitudinem, videto ex ea figura, qualis à nobis aliquando in Rauennati litore perspecta est.