CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 14/05/2025. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Quid Delphinus a Tursione distet.

1. Equidem non omnino absurde sensisse mihi videntur qui marinum suem, quem Marsuinum vocant, pro Delphino usurparunt. Quanquam enim re vera Marsuinus sit marinus Tursio (ut paulo post ex Icone describemus) tamen tanta est utriusque piscis partium interiorum cum porci terrestris, atque adeo hominis partibus similitudo, ut Delphinum etiam marinum porcum dicere possis, adeo mollibus partibus, cerebro, corde, hepate, ventriculo, renibus, ac vasis inde prodeuntibus, durisque, hoc est ossibus, atque ab his cartilaginibus inter se conueniunt. Hoc interest, quod Delphini lien compactus non est, sed in multos globulos distinctus, fellisque folliculo,ac cæco intestino caret. Hoc præterea a Tursione distat, quod Delphini intestina multo graciliora sint: itemque epiglottis quæ in palati foramen inferitur,triploque minore sit pudendo, majore corde, liene, hepate, pulmone ac ventriculo: lingua quoque multo longiore ob rostri prominentiam. Præterea Delphini dentes in inferiore maxilla semipedem longa, serratos, et acutos, utrinque quadraginta, superioribus minores conspicies. Tursionis vero obtusiores in latum se diffundunt, ut in pecudum anterioribus incisoriis cernere est. Cauda etiam lunata Delphinis apparet, Tursionibus laciniata, magisque quadrangula. Denique Delphinus, ut plurimum Tursione gracilior est, magis tamen carnosus, ac minus pinguis. Porro ut nihil intactum prætermitteremus quod ad præcipuam hujus piscis cognitionem spectaret, utriusque piscis fœminæ uterum aliquando dissecuimus, quem conspeximus ad humani formam propemodum accedentem. Cujus dissecti formam ac figuram sequens tibi pictura ostendet. {13}
Matricis Delphinicum fœtu efformatio. {14}
2. Ut Delphinus quatuor et viginti vertebras, atque utrinque duodecim veras costas habet, utque in eodem claviculas, scapulas, cubitos, radios et ulnas facile agnoscere possis, et in lateralibus pinnis quamdam veluti manum in quinque digitos articulatos diffissam: sic etiam calvariam, quantam habeat cum porco similitudinem, videto ex ea figura, qualis a nobis aliquando in Ravennati litore perspecta est.
Delphini calvaria. {15}