Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Tursio.
1. Phocænam Aristoteles, Plinius Tursionem vel Torsionem, Germanorum vulgus Marsionem nostrum, Marsuinum, quemadmodum Polybius ὗν θαλάττιον, Thynnum vocavit, quem ait in Lusitania glandibus, quæ in ejus regionis mari plurimæ sunt, vescentem, non aliter pinguescere, ac porcos quadrupedes. Porro quum nonnulli dicant, porcos marinos, pinnas venenatas in dorso gerere, de quibus intelligant, plane incertum est. Nam apud veteres Græcos satis diffusa est de fluviatili porco mentio, quem amnis Achelous gignit, quique grunnitum quendam ædit, dum capitur: unde Athenæo πῶτάμιος χοῖρος vel κάπρος appellatus est, quem alii ψαμμαθίδα vocaverunt, ut suo loco ostendemus. De marino autem porco, nihil hactenus apud eos legisse memini. Hoc tantum apud Plinium videas, quosdam pisces porculo marino conferri posse: sed nihil inde certi colligere potes. Est igitur Phocæna Delphini magnitudine, breviori tamen, sed crassiori corpore, cujus tergoris color ex cæruleo in obscurum livet, sub ventre autem albicat, pinnasque Delphini in morem gerit, caudam crescentis lunæ figura: caput obtusum, non ita longum, neque porcinum rostrum referens: cujus meatus auditorios admodum obscuros, ut aliquando reperias, ab oculi majore cantho sex digitorum intervallo caudam versus accurate disquirere, illucque gracilem culmum inserere oportebit. Cætera tam externa, quam interna utriusque hujus piscis sexus, et quantum inter se discrepent, atque ad porcinas partes accedant, in Delphino reperies. Qualis autem sit nostrorum litorum Phocæna, ex sequenti figura conspicito. {16}