Copier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Petrus Bellonius - De aquatilibus. », in Bibliothèque Ichtya,
état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
Copier dans le presse-papierSource de référence
Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Tursio.
1. Phocænam Aristoteles, Plinius Tursionem vel Torsionem, Germanorum vulgus Marsionem nostrum, Marsuinum, quemadmodum Polybius ὗν θαλάττιον, Thynnum vocauit, quem ait in Lusitania glandibus, quæ in eius regionis mari plurimæ sunt, vescentem, non aliter pinguescere, ac porcos quadrupedes. Porrò quum nonnulli dicant, porcos marinos, pinnas venenatas in dorso gerere, de quibus intelligant, planè incertum est. Nam apud veteres Græcos satis diffusa est de fluuiatili porco mentio, quem amnis Achelous gignit, quíque grunnitum quendam ædit, dum capitur: unde Athenæo πῶτάμιος χοῖρος vel κάπρος appellatus est, quem alii ψαμμαθίδα vocauerunt, ut suo loco ostendemus. De marino autem porco, nihil hactenus apud eos legisse memini. Hoc tantùm apud Plinium videas, quosdam pisces porculo marino conferri posse: sed nihil inde certi colligere potes. Est igitur Phocæna Delphini magnitudine, breuiori tamen, sed crassiori corpore, cuius tergoris color ex cæruleo in obscurum liuet, sub ventre autem albicat, pinnásque Delphini in morem gerit, caudam crescentis lunæ figura: caput obtusum, non ita longum, neque porcinum rostrum referens: cuius meatus auditorios admodum obscuros, ut aliquando reperias, ab oculi maiore cantho sex digitorum interuallo caudam versus accuratè disquirere, illúcque gracilem culmum inserere oportebit. Cætera tam externa, quàm interna utriusque huius piscis sexus, & quantum inter se discrepent, atque ad porcinas partes accedant, in Delphino reperies. Qualis autem sit nostrorum litorum Phocæna, ex sequenti figura conspicito. {16}