Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Orca.
1. Orcam (ὄρκυνων Oppianus vocat) inde dictam aiunt, quod ejus capitis ac caudæ extrema in vasis ejusdem nominis figuram gracilescant, corporis autem crassitudo vaste per medium intumescat: Vulgus nostrum (fortassis ex eodem argumento) utrem vocavit, une Ouldre. Dubium est an Strabonis ὄρυγξ huic respondeat. Constituit enim Orygem inter cetacea majora, qui ab OrygeÆgyptio quadrupede {17} Gazella vulgo dicto, suum fortasse nomen mutuatus est. Cæterum Orca, piscis est cetacei generis, crassa admodum corporis compage, reliqua quæ ad nos perueniunt cetacea, præter Balænam, facile excedens, ut alteram (quæ minor erat) octingentarum librarum pondus, alteram vero plus mille libras excedere aliquando viderimus: majorem pedes amplius quam octodecim longam, crassam autem per medium decem et amplius: alteram porro duodecim tantum pedes longam, crassam autem pedes sex: Ambæ Delphino ac Tursioni ita similes, ut non solum Marsuini nomen sibi vulgo vendicent, sed et pro Marsione publice exponantur. Orca, cute quasi corio integitur, admodum glabra ac politissima, ad dorsum livente, ad ventrem albicante. Pinnas habet utrinque unam, pusillas quidem, si cum corporis magnitudine conferantur: quemadmodum oculos etiam parvos: tertiam gerit alam in dorso erectariam, Delphini ac Tursionis more, caudam lunatam, ac multum latam, ut mediam ulnam distenta excedat. Rostro est simo, sursum repando: cujus labri inferioris tanta est crassitudo, ut a superiore seiungatur dum piscis pronus est, idque quadraginta truculentis dentibus armavit natura: quorum anteriores obtusi et graciles, posteriores acuti et crassi sunt. Cætera Delphino similis est, masculusque pudendum in medio ventre reconditum gerit: quod si unguibus primum, deinde digitis exeras, duorum pedum longitudinem excedere comperies, in mueronem attenuatum. Fœminæ pars verenda, ano vicina, muliebribus respondet: ad quam utrinque ad duorum digitorum intervallum (quemadmodum Delphino ac Tursioni) quædam sunt foramina, in quibus mammarum papillæ delitescunt. Cæterum de interna hujus piscis anatome multa persequerer, ad Delphinum ac Tursionem accederet: dempto liene tamen, qui contra ipsorum formam, unico orbiculari globo in placentæ formam effictus, neque ullo pacto distincto similis est. Hujus piscis effigiem una cum ejus catulo, quem tunc utero gestabat, chorio supposito, ex sequenti delineatione, qualem pictori exhibuimus, cernito. {18}
Ὄρκυνων, Orca, Oudre, ou grand Marsouin. {19}