CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Orca.

1. Orcam (ὄρκυνων Oppianus vocat) inde dictam aiunt, quòd eius capitis ac caudæ extrema in vasis eiusdem nominis figuram gracilescant, corporis autem crassitudo vastè per medium intumescat: Vulgus nostrum (fortassis ex eodem argumento) utrem vocauit, une Ouldre. Dubium est an Strabonis ὄρυγξ huic respondeat. Constituit enim Orygem inter cetacea maiora, qui ab OrygeÆgyptio quadrupede {17} Gazella vulgo dicto, suum fortasse nomen mutuatus est. Cæterum Orca, piscis est cetacei generis, crassa admodum corporis compage, reliqua quæ ad nos perueniunt cetacea, præter Balænam, facile excedens, ut alteram (quæ minor erat) octingentarum librarum pondus, alteram verò plus mille libras excedere aliquando viderimus: maiorem pedes amplius quàm octodecim longam, crassam autem per medium decem & amplius: alteram porrò duodecim tantùm pedes longam, crassam autem pedes sex: Ambæ Delphino ac Tursioni ita similes, ut non solùm Marsuini nomen sibi vulgo vendicent, sed & pro Marsione publicè exponantur. Orca, cute quasi corio integitur, admodum glabra ac politissima, ad dorsum liuente, ad ventrem albicante. Pinnas habet utrinque unam, pusillas quidem, si cum corporis magnitudine conferantur: quemadmodum oculos etiam paruos: tertiam gerit alam in dorso erectariam, Delphini ac Tursionis more, caudam lunatam, ac multum latam, ut mediam ulnam distenta excedat. Rostro est simo, sursum repando: cuius labri inferioris tanta est crassitudo, ut à superiore seiungatur dum piscis pronus est, idque quadraginta truculentis dentibus armauit natura: quorum anteriores obtusi & graciles, posteriores acuti & crassi sunt. Cætera Delphino similis est, masculúsque pudendum in medio ventre reconditum gerit: quod si unguibus primùm, deinde digitis exeras, duorum pedum longitudinem excedere comperies, in mueronem attenuatum. Fœminæ pars verenda, ano vicina, muliebribus respondet: ad quam utrinque ad duorum digitorum interuallum (quemadmodum Delphino ac Tursioni) quædam sunt foramina, in quibus mammarum papillæ delitescunt. Cæterum de interna huius piscis anatome multa persequerer, ad Delphinum ac Tursionem accederet: dempto liene tamen, qui contra ipsorum formam, unico orbiculari globo in placentæ formam effictus, neque ullo pacto distincto similis est. Huius piscis effigiem una cum eius catulo, quem tunc utero gestabat, chorio supposito, ex sequenti delineatione, qualem pictori exhibuimus, cernito. {18}