CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Vitulus marinus.

1. Quemadmodum Delphinorum superioribus picturis explicata genera, sues terrestres: sic Phocæ, vitulos: atque hippopotami, equos terrestres proximè imitantur. Adeò nihil esse in terris reperies, quod non idem fœcundissimum mare producere soleat. Igitur Phoca (quem Vitulum Latini, nostrates Bouem, quidam Lupum, alii Vecchium marinum appellant) cetaceus est aquatilis genus, litorale potius quàm pelagium, viuiparum, quadrupes, pilosum, tota corporis forma, atque adeò mugitu vitulum, aut iuuencum referens: amphybium, & magna ex parte per sicca litora diuagari, vicinósque litoribus agros terrestrium more depascere ac deuastare solitum. Quinetiam vineta ac pomaria, locáque arboribus consita, suis fructibus voracissimè spoliat, ac siquando colliculum conscenderit, atque inde secedere cogatur, iam tum quidem pedes ac caput ventrem contrahens, ac totum corpus in globum constringens, maximo in mare impetu deuoluitur; non enim tam leuis ac facilis est illi {20} pedum ac tibiarum, quàm terrestrium, motus. Præterea ossibus in cartilaginum formam ac naturam flexilibus præditus est, reliquum totius corporis carneum, eiúsque operimentum durissimum ac solidissimum habens: cuius caussa, potius quàm edulii à nobis expeti solet. Unde Augustum Cæsarem vituli marini pellem aduersus tonitruûm, quos pertimescebat, impetus secum perpetuò circumferri consueuisse referunt. Nobis ad militaria cingula, villosas chirothecas, ac scorteas tunicas in usum venit. Talis autem est eius natura, ut & extra mare pernoctet, & somno profundissimo etiam interdiu detentus altissimè stertat, diutissimóque tempore distentus dormire soleat, fœtúsque extra aquam sub quodam abruptæ rupis recessu pariat, atque educet: quos deinde paulò magis prouectos, circa decimum tertium diem in mare deducit ac transfert. Ac quòd ad eius exactam conformationem attinet, hoc præcipuè animaduertendum est, capiti vitulino nullas auriculas prominere:sed obscuris tantùm meatibus auditoriis præditum esse: quæ illi pars est inter cæteras à venatoribus magis letalis experta. Dentes præterea acutos, serratósque, linguam bisulcam, crura veluti imperfecta gerit, quorum anteriora statim à scapulis incipium: manúsque habet ursinis ferè similes, in quinos diuisas digitos, quorum singuli membranis intertexti, ternis articulis, pusillísque unguibus præditi sunt: posteriora verò crura, hoc à prioribus distant, quòd etsi in totidem digiios atque articulos diuisa sint, magis tamen ad piscium caudas, aut vespertilionum alas, aut anatum vel anserum pedes accedere videntur. Quamobrem ad ambulandum minus quàm ad natandum habilior est Phoca. Genitale maribus oblongum est, fœminis ad terrestria accedens, coeúntque animalium retro mingentium more. Proinde Phoca renes solidissimos habet, & forma bubulis similes, ac nullo (ut etiam Delphinus) felle præditus est. {21}