Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Vitulus marinus.
1. Quemadmodum Delphinorum superioribus picturis explicata genera, sues terrestres: sic Phocæ, vitulos: atque hippopotami, equos terrestres proxime imitantur. Adeo nihil esse in terris reperies, quod non idem fœcundissimum mare producere soleat. Igitur Phoca (quem Vitulum Latini, nostrates Bouem, quidam Lupum, alii Vecchium marinum appellant) cetaceus est aquatilis genus, litorale potius quam pelagium, viviparum, quadrupes, pilosum, tota corporis forma, atque adeo mugitu vitulum, aut juvencum referens: amphybium, et magna ex parte per sicca litora divagari, vicinosque litoribus agros terrestrium more depascere ac devastare solitum. Quinetiam vineta ac pomaria, locaque arboribus consita, suis fructibus voracissime spoliat, ac siquando colliculum conscenderit, atque inde secedere cogatur, jam tum quidem pedes ac caput ventrem contrahens, ac totum corpus in globum constringens, maximo in mare impetu devoluitur; non enim tam levis ac facilis est illi {20} pedum ac tibiarum, quam terrestrium, motus. Præterea ossibus in cartilaginum formam ac naturam flexilibus præditus est, reliquum totius corporis carneum, ejusque operimentum durissimum ac solidissimum habens: cujus caussa, potius quam edulii a nobis expeti solet. Unde Augustum Cæsarem vituli marini pellem adversus tonitruum, quos pertimescebat, impetus secum perpetuo circumferri consuevisse referunt. Nobis ad militaria cingula, villosas chirothecas, ac scorteas tunicas in usum venit. Talis autem est ejus natura, ut et extra mare pernoctet, et somno profundissimo etiam interdiu detentus altissime stertat, diutissimoque tempore distentus dormire soleat, fœtusque extra aquam sub quodam abruptæ rupis recessu pariat, atque educet: quos deinde paulo magis provectos, circa decimum tertium diem in mare deducit ac transfert. Ac quod ad ejus exactam conformationem attinet, hoc præcipue animaduertendum est, capiti vitulino nullas auriculas prominere:sed obscuris tantum meatibus auditoriis præditum esse: quæ illi pars est inter cæteras a venatoribus magis letalis experta. Dentes præterea acutos, serratosque, linguam bisulcam, crura veluti imperfecta gerit, quorum anteriora statim a scapulis incipium: manusque habet ursinis fere similes, in quinos divisas digitos, quorum singuli membranis intertexti, ternis articulis, pusillisque unguibus præditi sunt: posteriora vero crura, hoc a prioribus distant, quod etsi in totidem digiios atque articulos divisa sint, magis tamen ad piscium caudas, aut vespertilionum alas, aut anatum vel anserum pedes accedere videntur. Quamobrem ad ambulandum minus quam ad natandum habilior est Phoca. Genitale maribus oblongum est, fœminis ad terrestria accedens, coeuntque animalium retro mingentium more. Proinde Phoca renes solidissimos habet, et forma bubulis similes, ac nullo (ut etiam Delphinus) felle præditus est. {21}
Φόκα, Vitulus marinus: Italis, Vechio marin: Gallis, Loup de mer, ou Veau de mer. {22}