Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Neptunius equus a quibusdam hippopotamus, et hippocampus falso creditus.
1. Permagna fuit antiquorum in suis fabulis libertas, quarum venustatem, dum obscura quadam veritatis umbra obtegere conarentur, verisimile quiddam efformaverunt, quod credulas hominum mentes fumosa quadam inanitate obtenebraret. Itaque factum est ab eis, ut quemadmodum volanteis in aere columbas, pavones, aquilas, suorum Veneris, Junonis ac Jovis numinum currus ducere confinxerunt: sic etiam tridente insignem Neptunum a quibusdam veluti hippopotamis per aquas deduci præeuntibus Nereidibus voluerint. Horum autem hippopotamorum ac Nereidum formam pro pictorum libidine in magnam spectantium admirationem sic commenti sunt, ut Hippocampi cujusdam potuis, quam Hippopotami rationem habuisse videretur: quod etiam in Augusti, multa insigniora reddente numismata, capricorno facile apparet. Quis enim hanc capricorni formam genuinam esse unquam judicaverit? Falluntur ergo plurimum, qui vanis antiquorum picturis tantam adhibent fidem: non enim est re vera Hippopotamus cauda Delphinea, aut in girum contorta: neque Romanis alius unquam apparuit fluvialis equus ab hoc, quem supra ostendimus. Sed ea fuit principum, nominis sui celebritati atque admirationi studentium, ambitio: ut dum se terra marique dominari significare vellent, duo insignia utriusque elementi animalia, equum ac Delphinum, inter se conjungerent: quod effictum monstrum quia ad dejectamenti marini figuram (Hippocampum vocant) accederet, etiam Hippocampi nomen quibusdam retinuit: de quo secundo libro suo loco disseremus. Talis autem est equi Neptunii, quem falso quibusdam Hippocampum et Hippopotamum appellare libuit, figura. {27}
Fabulosus equus Neptuni. {28}