CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 04/10/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Neptunius equus à quibusdam hippopotamus, & hippocampus falsò creditus.

1. Permagna fuit antiquorum in suis fabulis libertas, quarum venustatem, dum obscura quadam veritatis umbra obtegere conarentur, verisimile quiddam efformauerunt, quod credulas hominum mentes fumosa quadam inanitate obtenebraret. Itaque factum est ab eis, ut quemadmodum volanteis in aëre columbas, pauones, aquilas, suorum Veneris, Iunonis ac Iouis numinum currus ducere confinxerunt: sic etiam tridente insignem Neptunum à quibusdam veluti hippopotamis per aquas deduci præeuntibus Nereidibus voluerint. Horum autem hippopotamorum ac Nereidum formam pro pictorum libidine in magnam spectantium admirationem sic commenti sunt, ut Hippocampi cuiusdam potuis, quàm Hippopotami rationem habuisse videretur: quod etiam in Augusti, multa insigniora reddente numismata, capricorno facilè apparet. Quis enim hanc capricorni formam genuinam esse unquam iudicauerit? Falluntur ergo plurimum, qui vanis antiquorum picturis tantam adhibent fidem: non enim est re vera Hippopotamus cauda Delphinea, aut in girum contorta: neque Romanis alius unquam apparuit fluuialis equus ab hoc, quem suprà ostendimus. Sed ea fuit principum, nominis sui celebritati atque admirationi studentium, ambitio: ut dum se terra maríque dominari significare vellent, duo insignia utriusque elementi animalia, equum ac Delphinum, inter se coniungerent: quod effictum monstrum quia ad deiectamenti marini figuram (Hippocampum vocant) accederet, etiam Hippocampi nomen quibusdam retinuit: de quo secundo libro suo loco disseremus. Talis autem est equi Neptunii, quem falsò quibusdam Hippocampum & Hippopotamum appellare libuit, figura. {27}
Fabulosus equus Neptuni. {28}