Copier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Petrus Bellonius - De aquatilibus. », in Bibliothèque Ichtya,
état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
Copier dans le presse-papierSource de référence
Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Fiber.
1. Sunt etiam mari ac fluminibus sui canes, quemadmodum porci, boues, ac cætera animalia terrestribus respondentia. Horum alii cæteros pisces, veluti venatici canes insectantur, de quibus in cartilagineis suo loco postea dicetur: alii venaticorum canum similitudinem habent, & utranque vitam degunt, maríque ac fluminibus gaudent, vorandorum ac deprædandorum piscium caussa potius, quàm ut illic quiescant, aut fœtus edant. Huius generis est, qui Castor & Fiber à Latinis, ab Aristotele Latax, vulgo nostro Beuerus, un Bieure, appellatur. Cuius magnitudo, rusticum mediocris notæ canem non excedit: pedibus tamen est breuioribus, neque quatuor digitis à terra elatus, quorum anteriores caninis respondent, atque ungulati sunt: posteriores, digitos oblongiores habent, latiore membrana intertextos, ut in palmipedibus, atque adeò anseribus videmus, quibus in terra minimè valet. Quamobrem suas cauernas non longè à litore seligit, è quibus exiliens, protinus in flumen aut mare ad conquirendum victum immergitur. Unde etiam ab Aristotele κολυμβητὴς, hoc est, urinator appellatus est. Cæterum corpore est recurto, catelli pinguis modo, capite breui ac rotundo, auribus atque oculis paruis & orbiculatis, nare anteriore, ut in felibus diffissa, ac barbis longioribus obsessa, dentibus anterioribus quaternis (ut in muribus oblongis falcatis & validissimis) quorum superiores longi quidem sunt, sed inferiores extra maxillam prominent, superioribus longiores: posteriores ad talpinos aut porcinos accedunt. Pelle vestitur spissa, villosa, ad ichneumonem accedente, nigriore tamen, ex qua chlamydes & chirothecas aduersus imbrium & frigoris iniurias conficere solent. Verùm ea usque ad caudam tantum talis est. Est enim Castoris cauda, quiddam veluti natura diuersum à reliquo huius animantis corpore: nam ea magis ad piscem accedit. Unde Lotharingis per ieiunia in deliciis habetur, quòd ea murenam bene præparata ipso gustu propemodum referat. {29}
2. In maiori Castore sesquipedalis est, senos digitos lata, duos crassa, quatuor interdum librarum pondò, ad margines in tenuitatem desinens, membrana glabra, ac liuida, contecta, super quam linæ quædam squamas dimentientes incredibili artificio depictæ sunt: Cætera introrsum neruosa est, ut integrum piscem pinnis carentem, ac soleam referentem dixeris, qua veluti gubernaculo quodam in aquis utitur. Quod autem ad internam totius Castoris anatomen spectat: in eo certè nihil magis admirandum, aut scriptione dignum esse duxi, quàm testes, quibus pro corporis exiguitate, adeò ingentibus ac crassis præditus est, ut hi ad taurinos accedant, in quibus rotundi calculi, oui magnitudine, mihi plærunque conspecti. Sunt autem hi medendis corporibus permultum utiles: quamobrem à mercatoribus magna solertia disquiruntur, magnóque vænire solent. Fabulam esse putat Dioscorides, quòd Castor à venatoribus excitatus, sibi testes execet, cùm illuc usque caput extendere nulla ratione possit. Verum quidem esse potest, mercatores aut venatores, post exectos Castoris testes, corpus ita viuum aliquando demisisse, ac nonnullos postea repertos fuisse castores, testibus carentes. Proinde huiusmodi amphybio Europa nostra abundat, ut apud Burgundiones Lotharingos atque Austrios permulti cicures etiam hodie reperiantur. Huius genuinam formam ex sequenti figura conspicito. {30}