CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 14/05/2025. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Fiber.

1. Sunt etiam mari ac fluminibus sui canes, quemadmodum porci, boues, ac cætera animalia terrestribus respondentia. Horum alii cæteros pisces, veluti venatici canes insectantur, de quibus in cartilagineis suo loco postea dicetur: alii venaticorum canum similitudinem habent, et utranque vitam degunt, marique ac fluminibus gaudent, vorandorum ac deprædandorum piscium caussa potius, quam ut illic quiescant, aut fœtus edant. Hujus generis est, qui Castor et Fiber a Latinis, ab Aristotele Latax, vulgo nostro Beverus, un Bieure, appellatur. Cujus magnitudo, rusticum mediocris notæ canem non excedit: pedibus tamen est brevioribus, neque quatuor digitis a terra elatus, quorum anteriores caninis respondent, atque ungulati sunt: posteriores, digitos oblongiores habent, latiore membrana intertextos, ut in palmipedibus, atque adeo anseribus videmus, quibus in terra minime valet. Quamobrem suas cavernas non longe a litore seligit, e quibus exiliens, protinus in flumen aut mare ad conquirendum victum immergitur. Unde etiam ab Aristotele κολυμβητὴς, hoc est, urinator appellatus est. Cæterum corpore est recurto, catelli pinguis modo, capite brevi ac rotundo, auribus atque oculis parvis et orbiculatis, nare anteriore, ut in felibus diffissa, ac barbis longioribus obsessa, dentibus anterioribus quaternis (ut in muribus oblongis falcatis et validissimis) quorum superiores longi quidem sunt, sed inferiores extra maxillam prominent, superioribus longiores: posteriores ad talpinos aut porcinos accedunt. Pelle vestitur spissa, villosa, ad ichneumonem accedente, nigriore tamen, ex qua chlamydes et chirothecas adversus imbrium et frigoris iniurias conficere solent. Verum ea usque ad caudam tantum talis est. Est enim Castoris cauda, quiddam veluti natura diversum a reliquo hujus animantis corpore: nam ea magis ad piscem accedit. Unde Lotharingis per jejunia in deliciis habetur, quod ea murenam bene præparata ipso gustu propemodum referat. {29}
2. In majori Castore sesquipedalis est, senos digitos lata, duos crassa, quatuor interdum librarum pondo, ad margines in tenuitatem desinens, membrana glabra, ac livida, contecta, super quam linæ quædam squamas dimentientes incredibili artificio depictæ sunt: Cætera introrsum neruosa est, ut integrum piscem pinnis carentem, ac soleam referentem dixeris, qua veluti gubernaculo quodam in aquis utitur. Quod autem ad internam totius Castoris anatomen spectat: in eo certe nihil magis admirandum, aut scriptione dignum esse duxi, quam testes, quibus pro corporis exiguitate, adeo ingentibus ac crassis præditus est, ut hi ad taurinos accedant, in quibus rotundi calculi, ovi magnitudine, mihi plærunque conspecti. Sunt autem hi medendis corporibus permultum utiles: quamobrem a mercatoribus magna solertia disquiruntur, magnoque vænire solent. Fabulam esse putat Dioscorides, quod Castor a venatoribus excitatus, sibi testes execet, cum illuc usque caput extendere nulla ratione possit. Verum quidem esse potest, mercatores aut venatores, post exectos Castoris testes, corpus ita vivum aliquando demisisse, ac nonnullos postea repertos fuisse castores, testibus carentes. Proinde hujusmodi amphybio Europa nostra abundat, ut apud Burgundiones Lotharingos atque Austrios permulti cicures etiam hodie reperiantur. Hujus genuinam formam ex sequenti figura conspicito. {30}