Copier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Petrus Bellonius - De aquatilibus. », in Bibliothèque Ichtya,
état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
Copier dans le presse-papierSource de référence
Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Lutra.
1. Castorem refert (si caudam adimas) quæ Græcis, Latinis, ac vulgo quoque nostro ab immergendo atque eluendo Lutra appellatur: ac quòd aquas incolat, piscibus infensissima, quibusdam Græcis ἐνυδρὶς, quódque venatici canis in morem, prædam in fluminibus disquirat, ab Aëtio atque ÆlianoCanicula fluuiatilis dicta est. Amphybii genus, fibrorum numero adscriptum, hoc tamen ab his distans, quòd Fiber utrique aquæ & falsæ & dulci, Lutra mari nunquam immergitur. Caput illi est caninum, dentes quoque ad canem venaticum accedentes: aures Castoris: sed graciliori & longiori est corpore, oblongámque teretem, & in fastigium desinentem caudam gerit. Vulpinis est cruribus, paulò crassioribus tamen, quibus magis in aqua, quàm in terra valet: habet enim posteriores pedes planos, & membranis communitos, ut in Castore dictum est: pelle contegitur minus, quàm Castor spissa: frequenti ac breui pilo conspersa, colore nonnihil ad castaneum accedente, quæ nobis per hyemem maximo est usui, magnóque pretio diuendi solet. Cuius etiam caussa, nostri venatores magna sagacitate lutris insidiari solent: atque earum vestigia in litore, excrementorúmque piscium aristis commixtorum naturam obseruare solent: piscibus enim Lutra vescitur, lacubus, stagnantibus & quietioribus fluuiorum aquis infensissima, quos magna solertia, magnóque impetu exterrens ad litorum cauernulas adigit, ut facilius intercipiat, copiosioréque præda perfruatur: quanquam famem teneris etiam herbarum asparagis arceat. Cæterum cuniculos non longè à litore sibi excauat, à quibus mane exiliens, amplius quàm duo miliaria sursum contra aquæ defluxum tendit, ut postea piscibus saturata, facilius secundum aquæ decursum in destinatam sibi cauernam redeat. Plures catulos suis uberibus lactat, quos prouectiores, atque adeò matres ipsas, venatores per hyemem defluxis plantarum foliis peruestigare solent. {32}