CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 05/06/2025. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Lutra.

1. Castorem refert (si caudam adimas) quæ Græcis, Latinis, ac vulgo quoque nostro ab immergendo atque eluendo Lutra appellatur: ac quod aquas incolat, piscibus infensissima, quibusdam Græcis ἐνυδρὶς, quodque venatici canis in morem, prædam in fluminibus disquirat, ab Aetio atque ÆlianoCanicula fluviatilis dicta est. Amphybii genus, fibrorum numero adscriptum, hoc tamen ab his distans, quod Fiber utrique aquæ et falsæ et dulci, Lutra mari nunquam immergitur. Caput illi est caninum, dentes quoque ad canem venaticum accedentes: aures Castoris: sed graciliori et longiori est corpore, oblongamque teretem, et in fastigium desinentem caudam gerit. Vulpinis est cruribus, paulo crassioribus tamen, quibus magis in aqua, quam in terra valet: habet enim posteriores pedes planos, et membranis communitos, ut in Castore dictum est: pelle contegitur minus, quam Castor spissa: frequenti ac brevi pilo conspersa, colore nonnihil ad castaneum accedente, quæ nobis per hyemem maximo est usui, magnoque pretio divendi solet. Cujus etiam caussa, nostri venatores magna sagacitate lutris insidiari solent: atque earum vestigia in litore, excrementorumque piscium aristis commixtorum naturam observare solent: piscibus enim Lutra vescitur, lacubus, stagnantibus et quietioribus fluviorum aquis infensissima, quos magna solertia, magnoque impetu exterrens ad litorum cavernulas adigit, ut facilius intercipiat, copiosioreque præda perfruatur: quanquam famem teneris etiam herbarum asparagis arceat. Cæterum cuniculos non longe a litore sibi excavat, a quibus mane exiliens, amplius quam duo miliaria sursum contra aquæ defluxum tendit, ut postea piscibus saturata, facilius secundum aquæ decursum in destinatam sibi cavernam redeat. Plures catulos suis uberibus lactat, quos provectiores, atque adeo matres ipsas, venatores per hyemem defluxis plantarum foliis peruestigare solent. {32}