Copier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Petrus Bellonius - De aquatilibus. », in Bibliothèque Ichtya,
état du texte au 09/10/2024. [En ligne : ]
Copier dans le presse-papierSource de référence
Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Lupus marinus.
1. Non est prætermittenda hoc loco Lupi marini pictura ac descriptio: de quo, etsi à veteribus nihil, quod sciam, hactenus traditum fuerit: tam insignis est tamen eius siue prædonem, siue monstrum marinum dicere volueris, forma, à Labrace longè diuersa, ut particularem sibi descriptionem promereri videatur. Amphibium autem est animal, piscibus magna ex parte famem exaturans. In Oceani Britannici litore aliquando conspectum, sic terrestrem lupum referens, ut non immeritò lupi nomen apud vulgum retinuerit. Cicurem diu vixisse aiunt, capite enormi, oculus permultis undecumque pilis adumbratos gerens: nare ac dentibus caninis: robustísque barbis ore obsesso: pelle, villis erectiorinbus, hispida: nigris maculis, undique (ut & totum corpus) distincta: cauda oblonga, crassa, villosa ac spissa, cætera lupum referens. Quemadmodum ex pictura, quæ nunc tibi proponitur, facilè cernes. {34}