Copier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Petrus Bellonius - De aquatilibus. », in Bibliothèque Ichtya,
état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
Copier dans le presse-papierSource de référence
Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Mus aquaticus.
1. Muris aquatici naturam ac descriptionem ab antiquis prætermissam fuisse miror: cùm sit amphibium animal, atque herbosis amnium ripis frequentissimum: id autem ab iis factum est, vel quòd eius utilitatem illi nondum percepissent, vel quòd superfluum existimarent huiusmodi animalis genus inter aquatilia connumerare. Quanquam Plinius ea muri marino aut aquatico tribuat, quæ certè testudini debentur. Sed hoc reuera fatendum est, magnam esse huius cum rattis, hoc est maioribus nostris muribus similitudinem: hoc dempto tamen, quòd fœminæ tres excernendis excrementis (urina, fæcibus, fœtu) meatus extrorsum distinctos præ se ferant. Proinde mus aquaticus præter aliorum naturam, etiam maximos amnes natando traiicit: herbam depascitur: ac siquando ab origine sua, ac consueto domicilio recedat, iisdem frugibus vescitur, quibus & cæteri mures. Porinde Nilo, & apud Strimonem frequentissimus est: quo in loco, sub noctem, sereno tempore deambulantes permultos ex aqua in ripam concedere, & aquatiles plantas erodere, atque audito strepitu rursus in aquas demergi multoties conspeximus. {36}