CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 05/06/2025. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Mus aquaticus.

1. Muris aquatici naturam ac descriptionem ab antiquis prætermissam fuisse miror: cum sit amphibium animal, atque herbosis amnium ripis frequentissimum: id autem ab iis factum est, vel quod ejus utilitatem illi nondum percepissent, vel quod superfluvm existimarent hujusmodi animalis genus inter aquatilia connumerare. Quanquam Plinius ea muri marino aut aquatico tribuat, quæ certe testudini debentur. Sed hoc revera fatendum est, magnam esse hujus cum rattis, hoc est majoribus nostris muribus similitudinem: hoc dempto tamen, quod fœminæ tres excernendis excrementis (urina, fæcibus, fœtu) meatus extrorsum distinctos præ se ferant. Proinde mus aquaticus præter aliorum naturam, etiam maximos amnes natando trajicit: herbam depascitur: ac siquando ab origine sua, ac consueto domicilio recedat, iisdem frugibus vescitur, quibus et cæteri mures. Porinde Nilo, et apud Strimonem frequentissimus est: quo in loco, sub noctem, sereno tempore deambulantes permultos ex aqua in ripam concedere, et aquatiles plantas erodere, atque audito strepitu rursus in aquas demergi multoties conspeximus. {36}