Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Monachus piscis.
1. Monstrorum superius enumeratorum figuram ac formam quibusdam in locis reperiri facile crediderim, si verum est quod de Monacho pisce in Noruegia apud Diezunt appellatos populos, juxta oppidum Den Elepoch repertum fuisse tradunt: cujus formam sequens figura te docebit. Tres tantum dies vixisse aiunt, ac nullam vocem edidisse, præterquam suspiria quædam, summum mœrorem ac luctum referentia. Ex quibus omnibus, quæ etiam ludens natura facere possit, nobis facile confiderare licet. {39}