Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Crocodilus niloticus.
1. Crocodilus, nomine ac forma omnibus ex æquo notissimus: Niloticum animal est, amphibium, quadrupes, lacertosi generis: oviparum, piscivorum, ex parva origine in maximam molem crescens: dentibus longis, exertis, pectinatim utrique maxillæ infixis, quarum superior tantum moveri conspicitur: lingua pro corporis magnitudine adeo exigua, atque inferiori maxillæ ita inhærente, ut solum ejus vestigium esse credas. Nullo est hominibus usui, sed magnæ illis admirationi, magnoque detrimento potius: ut qui veluti lachrymas edens, vivos deuorare existimetur. Quamobrem crocodilo noctu diuque insidiantur indigenæ, ejusque cutim salitam ac tomento conditam nostris mercatoribus divendunt. Ea est rugosa, multis in tergo tuberculis armata, subtus lævis, sursum vero sessilibus squamis aspera, ingenti cauda prædita, coloris undecunque cinericii: a qua vasta ac breviora crura emanant: pedibus in quinos digitos diffissis, robustissimis ac prælongis unguibus communitis, quibus terrestria animalia, atque adeo humana corpora discerpere creditur. Hujus figuram multa veterum numismata referunt, multæque urbes pellem ejus ad insignem plebis admirationem, in palatiorum eminentioribus locis collocant: cujusmodi Lutetiæ in plærisque sacris ædibus, atque adeo aula forensi majore videmus. Cæterum Crocodilus Niloticus, cujus mox picturam cernes, terras interdiu, noctu paludes incolit, quatuorque hyemis menses inedia transigit in specu, atque ova parit {41} circiter sexaginta, anserinis fere similia, candida, quæ terræ gremio commissa, ejus calore excluduntur. Aiunt præterea trochilum avem admodum pusillam, apertis dormientis crocodili faucibus involare, ejusque dentium purgamentis vivere.