CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Crocodilus niloticus.

1. Crocodilus, nomine ac forma omnibus ex æquo notissimus: Niloticum animal est, amphibium, quadrupes, lacertosi generis: ouiparum, pisciuorum, ex parua origine in maximam molem crescens: dentibus longis, exertis, pectinatim utrique maxillæ infixis, quarum superior tantùm moueri conspicitur: lingua pro corporis magnitudine adeò exigua, atque inferiori maxillæ ita inhærente, ut solum eius vestigium esse credas. Nullo est hominibus usui, sed magnæ illis admirationi, magnóque detrimento potius: ut qui veluti lachrymas edens, viuos deuorare existimetur. Quamobrem crocodilo noctu diúque insidiantur indigenæ, eiúsque cutim salitam ac tomento conditam nostris mercatoribus diuendunt. Ea est rugosa, multis in tergo tuberculis armata, subtus læuis, sursum verò sessilibus squamis aspera, ingenti cauda prædita, coloris undecunque cinericii: à qua vasta ac breuiora crura emanant: pedibus in quinos digitos diffissis, robustissimis ac prælongis unguibus communitis, quibus terrestria animalia, atque adeò humana corpora discerpere creditur. Huius figuram multa veterum numismata referunt, multæque urbes pellem eius ad insignem plebis admirationem, in palatiorum eminentioribus locis collocant: cuiusmodi Lutetiæ in plærisque sacris ædibus, atque adeò aula forensi maiore videmus. Cæterum Crocodilus Niloticus, cuius mox picturam cernes, terras interdiu, noctu paludes incolit, quatuórque hyemis menses inedia transigit in specu, atque oua parit {41} circiter sexaginta, anserinis ferè similia, candida, quæ terræ gremio commissa, eius calore excluduntur. Aiunt præterea trochilum auem admodum pusillam, apertis dormientis crocodili faucibus inuolare, eiusque dentium purgamentis viuere.