CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Crocodilus terrestris.

1. Crocodili genus aliud est terrestre tantùm, haud ita procerum, Ægypto atque Arabiæ peculiare, reliquis animalibus infensum: lacertam prouectiorem, ac maximam esse dixeris: à qua tamen præter duritiem, ac cutis firmitudinem hoc distat, quòd caput, crurúmque articulos, atque adeò pedum digitos squamosos gerat. Verumetiam à Nilotico Crocodilo, hoc differt, quòd caudam habeat in clauæ modum tuberculis elatioribus asperam, qua corpora quibus insultat, atrocissimè diuerberare creditur: huius formam sequenti pictura condisces. {43}