Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Crocodilus terrestris.
1. Crocodili genus aliud est terrestre tantum, haud ita procerum, Ægypto atque Arabiæ peculiare, reliquis animalibus infensum: lacertam provectiorem, ac maximam esse dixeris: a qua tamen præter duritiem, ac cutis firmitudinem hoc distat, quod caput, crurumque articulos, atque adeo pedum digitos squamosos gerat. Verumetiam a Nilotico Crocodilo, hoc differt, quod caudam habeat in clauæ modum tuberculis elatioribus asperam, qua corpora quibus insultat, atrocissime diverberare creditur: hujus formam sequenti pictura condisces. {43}