CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Ichneumon.

1. Crocodilo Nilotico fato quodam naturæ infensus est, ac propè lethalis Ichneumon, quemadmodum & Delphino Hamia, Thynno Asilus, & reliquis quoque piscibus culices ac pediculi. Quod quum inter cætera naturæ ludicra magnopere admirandum esse censeam, cúmque multis ob id rationibus adducti veteres, Ichneumonem inter amphibia connumerarint (litoralis enim & Nilo æquè peculiaris est, ac nostris lacubus & amnibus Lutra) eius ob is picturam ex vera effigie à nobis cum Crocodilo conspectam hos loco proponere æquum esse visum est. Est autem Melis corpore, eodémque pilo, recurtis pedibus, nigris, capite oblongo, nare prominula, mustelam iratam esse diceres: cuius ea est natura, ut dormienti Crocodilo magno impetu in fauces irrumpat, ut ab eo deuoratam escam depascatur, qua abunde exaturatus, Crocodili ventrem erodere atque ipsum enecare traditur: alioqui magnus est Ægypti serpentium depopulator. Quamobrem huius loci vulgus Ichneumonem in priuatis domibus, ut & nos feles educat, murémque Pharaonis appellat: neque verò vulgo nostro credendum esse duxerim, qui aliud quadrupedis, latioribus veluti tabellis loricati genus (Tattoum vocant) pro Ichneumone assumunt: est enim ab hoc longè diuersum animal, ut ex hac pictura cernes. {45}