Copier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Petrus Bellonius - De aquatilibus. », in Bibliothèque Ichtya,
état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
Copier dans le presse-papierSource de référence
Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Scincus.
1. Scincus eandem cum Crocodilo naturam habere creditur, unde Crocodilus minor à quibusdam appellatus est, nullúmque præterea vulgare nomen habet. Proinde quadrupes est, lacertæ viridis aut salamandræ magnitudine, ut pollicis crassitiem quadrantísque longitudinem non excedat, colore candido, quibusdam lineis in dorso puniceis transuersis, Cerastis modo, distinctus. Cætera Cordulum refert, nisi crassiore atque oblongiore esset corpore, cauda rotunda, squamísque undecunque scateret, quas cum piscibus ut & laterales lineas communes habet: sed ossibus præditus est: ob medicamenta alexipharmaca, ab antiquis medicis iampridem instituta maximè desideratus, & ad Veneris stimulos multum expetitus: alioqui edulis non est. Asiæ & Europæ peregrinus: Ægypti, Indiæ & Mauritaniæ alumnus, præsertim apud Memphim, quo in loco indigenæ, exenteratos, ac sale vel nitro inueteratos scincos mercatoribus diuendere solent, quos isthic adferant. Sed ea est seplasiariorum nostrorum malignitas, ut eius loco, Cordulum ubique, magno nostre incommodo supponere ac substituere soleant: de quo post ostensam scinci figuram dicemus. {47}