CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 17/05/2025. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Scincus.

1. Scincus eandem cum Crocodilo naturam habere creditur, unde Crocodilus minor a quibusdam appellatus est, nullumque præterea vulgare nomen habet. Proinde quadrupes est, lacertæ viridis aut salamandræ magnitudine, ut pollicis crassitiem quadrantisque longitudinem non excedat, colore candido, quibusdam lineis in dorso puniceis transversis, Cerastis modo, distinctus. Cætera Cordulum refert, nisi crassiore atque oblongiore esset corpore, cauda rotunda, squamisque undecunque scateret, quas cum piscibus ut et laterales lineas communes habet: sed ossibus præditus est: ob medicamenta alexipharmaca, ab antiquis medicis jampridem instituta maxime desideratus, et ad Veneris stimulos multum expetitus: alioqui edulis non est. Asiæ et Europæ peregrinus: Ægypti, Indiæ et Mauritaniæ alumnus, præsertim apud Memphim, quo in loco indigenæ, exenteratos, ac sale vel nitro inueteratos scincos mercatoribus divendere solent, quos isthic adferant. Sed ea est seplasiariorum nostrorum malignitas, ut ejus loco, Cordulum ubique, magno nostre incommodo supponere ac substituere soleant: de quo post ostensam scinci figuram dicemus. {47}