Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Cordulus.
1. Cordulum Aristoteles, κοίρυλον Numenius vocat, id salamandrini amphibii genus, quod pharmacopolarum officinæ fallo pro Scinco exponere solent. Viviparum animal esse comperimus, admodum alacre, in quo salamandriam excedit: Scinco multo minus, branchiis præditum, pinnis lateralibus carens, caudam laxam et latam habens, Siluri modo (quoad parvum magno licet conferre) minime squamosum, tergore nigricante, ac glabro, tuberculis tamen horridulo, quodque facile glubi potest, digitisque attrectatum lacteum humorem ut Salamandra emittit, qui naribus admotus virulentem quidpiam referat: rostro obtuso, dentibus asperioribus communito, digitis anteriorum pedum in quaternos, posteriorum in quinos articulos divisis: quod dum per aquam fertur, pinnam carnosam erigit, quæ a vertice secundum dorsum usque ad caudam protensa, ipsam ambire conspicitur: quamobrem sinuoso corporis impulsu, Siluri, Anguillæ ac Murenæ modo natare solet. Proinde quod ad ejus interiores partes attinet, linguam ranæ fluviatilis modo spongiosam habet, qua glutinis more facile ad os adducit hirudines fluviales et terrestres oniscos ac lumbricos, quibus præcipue vescitur: ob idque circa fauces quiddam veluti carnosum ad linguæ radicem illi extuberat. Cæterum costis ac sterno, ut et salamandra caret, ossaque pro spinis gerit, cor spongiosum, dextro lateri incumbens, cujus auricula sinistra majorem pericardii partem occupat: pulmonibus caret, branchiis enim præditus est: hepate est nigerrimo, ad conuexam partem aliquantulum bifido, liene subrubro, ventriculi fundo adhærente: renibus spongiosis, cruribus fere incumbentibus, qua in parte (et circa spinam) carnosus tantum comperitur: alio qui ad pectus, et sub ventre totus cutaneus est: ova gerit in bicorni vulva per ordinem, ut in viviparis cartilagineis disposita, quæ rufo quodam adipe fouentur, ex quibus postea vivos fœtus, eosque numerosos, ut et Salamandra excludit. {49}