CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Cordulus.

1. Cordulum Aristoteles, κοίρυλον Numenius vocat, id salamandrini amphibii genus, quod pharmacopolarum officinæ fallò pro Scinco exponere solent. Viuiparum animal esse comperimus, admodum alacre, in quo salamandriam excedit: Scinco multò minus, branchiis præditum, pinnis lateralibus carens, caudam laxam & latam habens, Siluri modo (quoad paruum magno licet conferre) minimè squamosum, tergore nigricante, ac glabro, tuberculis tamen horridulo, quódque facilè glubi potest, digitísque attrectatum lacteum humorem ut Salamandra emittit, qui naribus admotus virulentem quidpiam referat: rostro obtuso, dentibus asperioribus communito, digitis anteriorum pedum in quaternos, posteriorum in quinos articulos diuisis: quod dum per aquam fertur, pinnam carnosam erigit, quæ à vertice secundum dorsum usque ad caudam protensa, ipsam ambire conspicitur: quamobrem sinuoso corporis impulsu, Siluri, Anguillæ ac Murenæ modo natare solet. Proinde quòd ad eius interiores partes attinet, linguam ranæ fluuiatilis modo spongiosam habet, qua glutinis more facile ad os adducit hirudines fluuiales & terrestres oniscos ac lumbricos, quibus præcipuè vescitur: ob ídque circa fauces quiddam veluti carnosum ad linguæ radicem illi extuberat. Cæterum costis ac sterno, ut & salamandra caret, ossáque pro spinis gerit, cor spongiosum, dextro lateri incumbens, cuius auricula sinistra maiorem pericardii partem occupat: pulmonibus caret, branchiis enim præditus est: hepate est nigerrimo, ad conuexam partem aliquantulum bifido, liene subrubro, ventriculi fundo adhærente: renibus spongiosis, cruribus ferè incumbentibus, qua in parte (& circa spinam) carnosus tantùm comperitur: alio qui ad pectus, & sub ventre totus cutaneus est: oua gerit in bicorni vulua per ordinem, ut in viuiparis cartilagineis disposita, quæ rufo quodam adipe fouentur, ex quibus postea viuos fœtus, eósque numerosos, ut & Salamandra excludit. {49}