CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Testudines.

1. Ouiparorum amphibiorum quadrupedum naturam habent omnes ferè testudines, quas Aristoteles generali vocabulo Chelonas, Italia Galanas, Gallia Tortuas nominat: quarum etiam figuram Peloponnenses in suis numismatis referentes ob id Chelonia appellarunt, unde Eupolis obolum Calichelonium vocauit. Hæ verò testudines, etsi præter aliorum, quos descripsimus, aquatilium quadrupedum morem, concha longè durissima contegantur, quia tamen lacertosi generis esse nemo negauerit, post Crocodilorum species iure describendas esse duximus. Harum nonnullæ marinæ sunt, aliæ fluuiatiles, aliæ verò nemorales. Marinas testudines Plinius mures marinos nominat, quas Oppianus inter eos pisces, qui longius è mari in agros euagantur, annumerat. Duorum sunt discriminum, longæ ac rotundæ, ambæ litorales. Longæ tamen magis pelagiæ, quæ (ut & reliquæ omnes) dum paulum in aqua steterunt, per eius summum tantis per caput exerunt, dum externo aëre (quod & vitulis marinis accidit) pulmones, quos carnosos & sanguineos habent, saturauerint. Testudines enim in mari per nares spiritum trahere necessarium fuit, cùm branchiis careant, vesicam quoque ut & reliqua quadrupeda terrestria habent. Omnibus item testudinibus hoc est peculiare, ut mortuæ sicut & delphini supinæ fluctuent. Mares planam subtus testam, fœminæ concauam habent. Oblongas testudines omnium maximas in portu Torræ rubri maris ciuitatis frequentes vidimus, quarum testæ, vanni bene magni longitudinem ac latitudinem exæquant. Caput habebant admodum solidum, atque os ita durum, ut vel crassissimos afferes eroderent. Proinde omnes edules sunt, atque optimi gustus: sed Græcis per religionem his non licet uti, fluuiatilésque præter magnitudinem omnino imitantur, quemadmodum & marinæ rotundæ ad terrestres ac nemorales ipsa forma accedunt, quarum plurimas in foro Veneto me vidisse memini, calice conuexo, multis tuberculis elato, inæquali tegmine, in {51} gyrum crenato duro, rigidóque, utrinque decliui, ac cataphracti clypei modo in rotunditatem desinente: cauda breuiore, capite admodum duro, rostro aquilino, ferè osseo, dentibus & lingua carente, adunco, cuius margines cultelli in morem secare posset.
2. Fluuiales testudines, Aristoteles hæmidas vocat, quas à cheloniis secernere videtur: ob id (ita enim puto) quòd lato neque ita conuexo dorso appareant. Græci ποτάμια χελώνια vocauerunt PliniusLutarias testudines appellare maluit, quòd luto ac cœnosis paludibus oblectentur: à marinis testudinibus ipsa tantùm testæ vastitate distant. Sunt enim harum, quemadmodum & marinarum, quædam longæ, aliæ etiam rotundæ.
3. Montanas testudines Græci ὀρεινὰς, nostri nemorales, alii terrestres appellauerunt, omnium longè delicatissimas, ac magis salubres: quamobrem à medicis in resumptiuo victus genere, hecticis, & marasmo ac tabe laborantibus præcipi solent: offerunt autem eas capitibus ac pedibus ablatis, vel furno, vel testa exassatis: vel cum pineis pistaciis & saccharo subactas, ex quibus alimenti genus conficiunt quod tortugatum nominant. Mulæ sunt in Thracia, Macedonia, & apud nostro Linguoccitonicos, quarum forma ad marinas rotundas, sola magnitudine dempta, accedit.
4. Inauditum antiquis testudinis genus apud Turcas è longinquis regionibus allatum vidi: cuius testa rara est ac pellucida, chrysoliti colorem mentiens, ex qua Turcæ cultellorum manubria efformant, tanti pretii, ut etiam clauis aureis exornare non dedignentur. {52}