CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 17/05/2025. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Testudines.

1. Ouiparorum amphibiorum quadrupedum naturam habent omnes fere testudines, quas Aristoteles generali vocabulo Chelonas, Italia Galanas, Gallia Tortuas nominat: quarum etiam figuram Peloponnenses in suis numismatis referentes ob id Chelonia appellarunt, unde Eupolis obolum Calichelonium vocavit. Hæ vero testudines, etsi præter aliorum, quos descripsimus, aquatilium quadrupedum morem, concha longe durissima contegantur, quia tamen lacertosi generis esse nemo negaverit, post Crocodilorum species jure describendas esse duximus. Harum nonnullæ marinæ sunt, aliæ fluviatiles, aliæ vero nemorales. Marinas testudines Plinius mures marinos nominat, quas Oppianus inter eos pisces, qui longius e mari in agros evagantur, annumerat. Duorum sunt discriminum, longæ ac rotundæ, ambæ litorales. Longæ tamen magis pelagiæ, quæ (ut et reliquæ omnes) dum paulum in aqua steterunt, per ejus summum tantis per caput exerunt, dum externo aere (quod et vitulis marinis accidit) pulmones, quos carnosos et sanguineos habent, saturaverint. Testudines enim in mari per nares spiritum trahere necessarium fuit, cum branchiis careant, vesicam quoque ut et reliqua quadrupeda terrestria habent. Omnibus item testudinibus hoc est peculiare, ut mortuæ sicut et delphini supinæ fluctuent. Mares planam subtus testam, fœminæ concavam habent. Oblongas testudines omnium maximas in portu Torræ rubri maris civitatis frequentes vidimus, quarum testæ, vanni bene magni longitudinem ac latitudinem exæquant. Caput habebant admodum solidum, atque os ita durum, ut vel crassissimos afferes eroderent. Proinde omnes edules sunt, atque optimi gustus: sed Græcis per religionem his non licet uti, fluviatilesque præter magnitudinem omnino imitantur, quemadmodum et marinæ rotundæ ad terrestres ac nemorales ipsa forma accedunt, quarum plurimas in foro Veneto me vidisse memini, calice conuexo, multis tuberculis elato, inæquali tegmine, in {51} gyrum crenato duro, rigidoque, utrinque declivi, ac cataphracti clypei modo in rotunditatem desinente: cauda breviore, capite admodum duro, rostro aquilino, fere osseo, dentibus et lingua carente, adunco, cujus margines cultelli in morem secare posset.
2. Fluuiales testudines, Aristoteles hæmidas vocat, quas a cheloniis secernere videtur: ob id (ita enim puto) quod lato neque ita conuexo dorso appareant. Græci ποτάμια χελώνια vocaverunt PliniusLutarias testudines appellare maluit, quod luto ac cœnosis paludibus oblectentur: a marinis testudinibus ipsa tantum testæ vastitate distant. Sunt enim harum, quemadmodum et marinarum, quædam longæ, aliæ etiam rotundæ.
3. Montanas testudines Græci ὀρεινὰς, nostri nemorales, alii terrestres appellaverunt, omnium longe delicatissimas, ac magis salubres: quamobrem a medicis in resumptivo victus genere, hecticis, et marasmo ac tabe laborantibus præcipi solent: offerunt autem eas capitibus ac pedibus ablatis, vel furno, vel testa exassatis: vel cum pineis pistaciis et saccharo subactas, ex quibus alimenti genus conficiunt quod tortugatum nominant. Mulæ sunt in Thracia, Macedonia, et apud nostro Linguoccitonicos, quarum forma ad marinas rotundas, sola magnitudine dempta, accedit.
4. Inauditum antiquis testudinis genus apud Turcas e longinquis regionibus allatum vidi: cujus testa rara est ac pellucida, chrysoliti colorem mentiens, ex qua Turcæ cultellorum manubria efformant, tanti pretii, ut etiam clavis aureis exornare non dedignentur. {52}