CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Ranæ.

1. Ranam, amphibium esse quadrupes ac vocale, nemo inficiatur: aquis innatat, saltando per terram graditur, ac coitus tempore ololiginem edit (ea enim est ranæ vox, quam probè Aristophanes confinxisse videtur), Batrachum Græci vocauerunt, vulgus nostrum Grenoillam. Multorum quidem est generum, sed palustris ac marina tantùm edulis est. Rubetam ac viridem paruulam ad medicamenta potius utilem esse compertum habemus: venenata est quæ cœnosis antris ac cloacis plantarúmque radicibus, & sub terra altè defossa reperitur, rospum & buffonem nominant: è cuius capite detracti calculi, oculis ac venenatis poculis mederi falsò circulatorum vulgus autumat. Hi enim potius à rubetæ cerebro detrahuntur: vulgus nostrum crapodinas appellat: quas ab antiquis Chelonites vocatas postea docebimus, cùm de lapidibus nomen à piscibus habentibus à nobis differetur.
2. Rana marina ad palustrem accedit, sed cartilagines habet ossium loco, éstque palustri procerior, atque æstuariis frequens, ut paulò pòst suo loco tractabitur.
3. Rana palustris paucis antehac annis in cibis apud nos expetita, ore est prægrandi, nullis dentibus prædito, quod foras ex aqua, testudinis modo, emittit, ut auram excipiat: chamæleonem in cibo capiendo imitatur, vescitúrque muscis, locustis, millepedibus, erucis, culicibus: quibus dum insidiatur, linguam ternûm digitorum longitudinis foras exerit ac vibrat, in cuius extremo spongiosus quidam veluti mucus, visci modo, quicquid contingit, agglutinat, ut integrum scarabeum plerumque in aluum demittere conspiciatur. Ad quod munus ossicula utrinque duo in radice linguæ (ut & serpentes) habet, quibus ipsa miro naturæ artificio confirmatur. Sed & hoc multò maiore admiratione dignum est, quòd post semestrem vitam, ranæ in limum resoluantur, vernísque rursus aquis renascantur. Attamen oua pariunt, coeunt, fœtúsque emittunt continuo veluti filo sibi cohæcrentes (carnes mi {55} nutim conscissas ac nigras esse dixeris) gyrinos vocant, oculis & cauda insignes, qui mox in posteriores pedes abeunt. Ranæ hepar in tres lobos distinctum est, sub quo una utrinque pulmonis pars apparet: lienem quoque rotundum, & paruum habet: intestina nodulis intercepta, vesicam, testes, ac cætera ferè interiora membra reliquis animalibus terrestribus similia.