Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Ranæ.
1. Ranam, amphibium esse quadrupes ac vocale, nemo inficiatur: aquis innatat, saltando per terram graditur, ac coitus tempore ololiginem edit (ea enim est ranæ vox, quam probe Aristophanes confinxisse videtur), Batrachum Græci vocaverunt, vulgus nostrum Grenoillam. Multorum quidem est generum, sed palustris ac marina tantum edulis est. Rubetam ac viridem parvulam ad medicamenta potius utilem esse compertum habemus: venenata est quæ cœnosis antris ac cloacis plantarumque radicibus, et sub terra alte defossa reperitur, rospum et buffonem nominant: e cujus capite detracti calculi, oculis ac venenatis poculis mederi falso circulatorum vulgus autumat. Hi enim potius a rubetæ cerebro detrahuntur: vulgus nostrum crapodinas appellat: quas ab antiquis Chelonites vocatas postea docebimus, cum de lapidibus nomen a piscibus habentibus a nobis differetur.
2. Rana marina ad palustrem accedit, sed cartilagines habet ossium loco, estque palustri procerior, atque æstuariis frequens, ut paulo post suo loco tractabitur.
3. Rana palustris paucis antehac annis in cibis apud nos expetita, ore est prægrandi, nullis dentibus prædito, quod foras ex aqua, testudinis modo, emittit, ut auram excipiat: chamæleonem in cibo capiendo imitatur, vesciturque muscis, locustis, millepedibus, erucis, culicibus: quibus dum insidiatur, linguam ternum digitorum longitudinis foras exerit ac vibrat, in cujus extremo spongiosus quidam veluti mucus, visci modo, quicquid contingit, agglutinat, ut integrum scarabeum plerumque in aluum demittere conspiciatur. Ad quod munus ossicula utrinque duo in radice linguæ (ut et serpentes) habet, quibus ipsa miro naturæ artificio confirmatur. Sed et hoc multo majore admiratione dignum est, quod post semestrem vitam, ranæ in limum resoluantur, vernisque rursus aquis renascantur. Attamen ova pariunt, coeunt, fœtusque emittunt continuo veluti filo sibi cohæcrentes (carnes mi {55} nutim conscissas ac nigras esse dixeris) gyrinos vocant, oculis et cauda insignes, qui mox in posteriores pedes abeunt. Ranæ hepar in tres lobos distinctum est, sub quo una utrinque pulmonis pars apparet: lienem quoque rotundum, et parvum habet: intestina nodulis intercepta, vesicam, testes, ac cætera fere interiora membra reliquis animalibus terrestribus similia.