CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 05/06/2025. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Chamæleon.

1. Dictum est ranam ad Chamæleonem hoc ipso accedere, quod in capiendo cibo eadem fere nitatur industria. Hoc autem ut certius ex scripto ac pictiura appareat, de Chamæleone hoc loco dicere instituimus: est enim paludibus etiam frequens animal. Chamæleon igitur duplex a nobis conspectus est. Alter in Arabia pusillus, lacertam viridem non excedens, colore albicante, subfulvis ac rubentibus maculis distinctus: alter in Ægypti æstuariis frequens, corpore, duplo quam Arabicus, majori: colore inter indicum et viridem ambiguo, quem ex luteo in fulvum varie commutare solet: unde verficolorem Chamæleonem antiqui appellaverunt. Uterque autem Chamæleon capite est cristato in camelopardalis modum, duobus utrinque ossiculis in summa fronte prominentibus: lucidissimis oculis, pisi magnitudine, sola pelle contectis, ut quod ab ea extet, milii magnitudinem non excedat: admodum flexilibus, ut altero sursum aut deorsum inspiciente, alter, præter cæterorum animalium morem, alio intentus esse possit. Iners est animal ut et Salamandra, neque currere ut lacerta potest. Quamobrem hominum conspectum non refugit, nec facile terretur, imo nec morsu hominem appetit. Arbusta conscendit ob viperarum ac cerastarum metum. Famem octo menses, atque interdum annum fere integrum tolerat. Unde falso creditum est, eum nihil edere, ac vento ali: nam cum pulmonibus magnis per ventris latera exporrecttis præditus sit, ventum intro magno {56} impetu attrahit, eoque intumescit, foramina ad nares et auditum habet. Oris rictum amplum, maxillas dentibus serratis supra et infra communitas, quales in Tephloti serpente videas. Linguam teretem sesquipalmum longam, quam a longe in insecta, quibus maxime vescitur, vibrat et mucore quem in extremo spongiosum habet, muscas, scarabeos, locustas, formicas ad sc adducit. Lineam habet sub ventre squamulis denticulatam, albam, ad caudam usque protensam, adeoque artificiose in hujus animalis pedibus natura lufit, ut anteriores ejus pedes a posterioribus maxime dissideant. Anterioribus enim ternos intra digitos extra binos, posterioribus autem ternos extra: intra autem binos posuit. Duodecim ova excludit, longa, lacertarum modo: cor habet muris domestici magnitudine, hepatis lobos duos: quorum sinister major est, folliculis fellis grani hordei magnitudinem non excedit, sinistro hepatis lobo inhærens: ejus figuram sequens pictura te docebit. {57}