Copier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Petrus Bellonius - De aquatilibus. », in Bibliothèque Ichtya,
état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
Copier dans le presse-papierSource de référence
Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Chamæleon.
1. Dictum est ranam ad Chamæleonem hoc ipso accedere, quòd in capiendo cibo eadem ferè nitatur industria. Hoc autem ut certius ex scripto ac pictiura appareat, de Chamæleone hoc loco dicere instituimus: est enim paludibus etiam frequens animal. Chamæleon igitur duplex à nobis conspectus est. Alter in Arabia pusillus, lacertam viridem non excedens, colore albicante, subfuluis ac rubentibus maculis distinctus: alter in Ægypti æstuariis frequens, corpore, duplo quàm Arabicus, maiori: colore inter indicum & viridem ambiguo, quem ex luteo in fuluum variè commutare solet: unde verficolorem Chamæleonem antiqui appellauerunt. Uterque autem Chamæleon capite est cristato in camelopardalis modum, duobus utrinque ossiculis in summa fronte prominentibus: lucidissimis oculis, pisi magnitudine, sola pelle contectis, ut quod ab ea extet, milii magnitudinem non excedat: admodum flexilibus, ut altero sursum aut deorsum inspiciente, alter, præter cæterorum animalium morem, aliò intentus esse possit. Iners est animal ut & Salamandra, neque currere ut lacerta potest. Quamobrem hominum conspectum non refugit, nec facilè terretur, imò nec morsu hominem appetit. Arbusta conscendit ob viperarum ac cerastarum metum. Famem octo menses, atque interdum annum ferè integrum tolerat. Unde falsò creditum est, eum nihil edere, ac vento ali: nam cùm pulmonibus magnis per ventris latera exporrecttis præditus sit, ventum intrò magno {56} impetu attrahit, eóque intumescit, foramina ad nares & auditum habet. Oris rictum amplum, maxillas dentibus serratis supra & infra communitas, quales in Tephloti serpente videas. Linguam teretem sesquipalmum longam, quam à longè in insecta, quibus maximè vescitur, vibrat & mucore quem in extremo spongiosum habet, muscas, scarabeos, locustas, formicas ad sc adducit. Lineam habet sub ventre squamulis denticulatam, albam, ad caudam usque protensam, adeóque artificiosè in huius animalis pedibus natura lufit, ut anteriores eius pedes à posterioribus maximè dissideant. Anterioribus enim ternos intra digitos extra binos, posterioribus autem ternos extra: intra autem binos posuit. Duodecim oua excludit, longa, lacertarum modo: cor habet muris domestici magnitudine, hepatis lobos duos: quorum sinister maior est, folliculis fellis grani hordei magnitudinem non excedit, sinistro hepatis lobo inhærens: eius figuram sequens pictura te docebit. {57}