CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Canis carcharias.

1. Carcharias, caniculæ genus est admodum ferox, inter cetacea connumeratum: magnitudine Thynnos superans, quos & deuorare creditur. Marinos canes dentium voracitate, ordine multiplici, atque acumine refert. Unde Asiaticorum vulgo marini canis nomen habuit. Proinde ad Zigænam, Simiam, Vulpeculam, ac Galeos omnes (qui pisces cartilaginei sunt generis) branchiis, pinnis, cauda, cute, atque adeò corporis habitu (dempta tamen magnitudine) accedere videtur. Tantæ est apud Noruagios magnitudinis, apud quos Perlzfisch (quasi montanum piscem dicerent) appellatur, ut ducentarum librarum pondus nonnumquam excedat. Exiccatos autem asseruare, atque ex eorum cadaueribus marina monstra ementiri solent. Cæterum capite est amplo, rostróque in mucronem exporrecto, ore usque adeò vasto atque capaci, ut quodlibet eius maxillæ latus sex & triginta dentibus præditum sit: quælibet autem maxilla duos & septuaginta comprehendit dentes: quæ summa est in utraque {59} centum quadraginta quatuor dentium: quorum anteriores magis rotundi, posteriores verò lati, atque in cuspidem efformati sunt. Validi tamen omnes, quales in Lamia describemus. Laterum ac tergoris pinnas longè quàm in quouis sui generis cartilagineo pisce maiores gerit: quibus minor est quæ ad caudam protenditur. Podicem inter duas pinnulas habet: ac quod ad eius caudam attinet, ea cubitalem æquat longitudinem, eóque ad vulpeculam accedit, (quam Veneti porcum marinum vocant) quòd eius superior pars, quæ vertebris communita est, altius attollitur, quàm inferior quæ crescentis lunæ figuram exprimit, quarum inter capedinem dimidia linea explere potest. {60}