Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Canis carcharias.
1. Carcharias, caniculæ genus est admodum ferox, inter cetacea connumeratum: magnitudine Thynnos superans, quos et deuorare creditur. Marinos canes dentium voracitate, ordine multiplici, atque acumine refert. Unde Asiaticorum vulgo marini canis nomen habuit. Proinde ad Zigænam, Simiam, Vulpeculam, ac Galeos omnes (qui pisces cartilaginei sunt generis) branchiis, pinnis, cauda, cute, atque adeo corporis habitu (dempta tamen magnitudine) accedere videtur. Tantæ est apud Noruagios magnitudinis, apud quos Perlzfisch (quasi montanum piscem dicerent) appellatur, ut ducentarum librarum pondus nonnumquam excedat. Exiccatos autem asservare, atque ex eorum cadaveribus marina monstra ementiri solent. Cæterum capite est amplo, rostroque in mucronem exporrecto, ore usque adeo vasto atque capaci, ut quodlibet ejus maxillæ latus sex et triginta dentibus præditum sit: quælibet autem maxilla duos et septuaginta comprehendit dentes: quæ summa est in utraque {59} centum quadraginta quatuor dentium: quorum anteriores magis rotundi, posteriores vero lati, atque in cuspidem efformati sunt. Validi tamen omnes, quales in Lamia describemus. Laterum ac tergoris pinnas longe quam in quovis sui generis cartilagineo pisce majores gerit: quibus minor est quæ ad caudam protenditur. Podicem inter duas pinnulas habet: ac quod ad ejus caudam attinet, ea cubitalem æquat longitudinem, eoque ad vulpeculam accedit, (quam Veneti porcum marinum vocant) quod ejus superior pars, quæ vertebris communita est, altius attollitur, quam inferior quæ crescentis lunæ figuram exprimit, quarum inter capedinem dimidia linea explere potest. {60}
Κύων καρχαρίας, Canis carcharias: Noruagi Perlzfisch.